Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUS XCVII De Rudolpho canonico de Aldinsele cui viri candidati3749 horas canonicas decantaverunt.

Est quidam canonicus in Aldinsele3750 Rudolphus3751 nomine, homo grandaevus, et circa officia divina valde sollicitus. Nunquam aliquam horam in choro negligit, dummodo incedere possit, sicut testis est Allardus noster novicius, quandoque illius concanonicus. Quodam tempore dum defectum naturae pateretur, ita ut incedere non valens lecto decumberet, nec tamen aliquid doloris sentiret, cum horas suas dicere non posset, quosdam viros candidos in superpelliciis et tonsura clericorum, certis horis adesse vidit, qui ei omnes horas decantabant. Quibus dictis, dicebant ad invicem: Modo exeamus, et sinamus eum quiescere3752. Quos cum frequenter contemplaretur, et filiam sororis quae ei ministrabat non posse illos videre deprehendisset, intellexit quia animae concanonicorum eius essent, quibus ipse beneficia impenderat. Quia ad sacramentum3753 corporis et sanguinis Christi festino, diversis hic visionibus finem impono.

Notes:
  • 3749 P candidi.
  • 3750 Aldensele, Oldenziel, oppidum Duentiae.
  • 3751 C Eurardus, D et corr A Euerardus (Everhardus).
  • 3752 B modicum requiescere.
  • 3753 ACDP sacramenta.
Indexed exemplum: TE018932
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para