Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM I De sacramento corporis et sanguinis Christi. Interrogatio quid sit sacramentum, quae res sacramenti, quae causa institutionis, quae forma, quis modus conversionis vel sumptionis.

UNIVERSA Ecclesiae sacramenta, corporis et sanguinis Christi sacramentum praecellit. In ipso via, veritas, et vita. Via, quia digne accedentes ducit ad Deum. Unde et viaticum dicitur. Veritas, quia edentes3754 Christo incorporat. Unde et sacra communio vocatur. Vita, quia Christo incorporatos in anima mori non sinit. Unde et eucharistia3755 dicitur, id est bona gratia. De primo Salvator dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Ecce via. Qui descendit ipse est et qui ascendit, secum ducens omnia sua membra3756, alia in re, alia vero in spe. De secundo item3757 dicit: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere potus est3758 . Ecce veritas. Ait et de tertio: Qui manducat panem hunc, vivet in aeternum3759 . Ecce vita. Simile intelligas de calice. Nec absque mysterio de corpore et sanguine Christi in nona distinctione tractandum suspicor; quia numerum novenarium philosophus exterminatori omnium, id est morti assignavit3760; et Christus qui est vita omnium, nova hora diei in cruce exspiravit. Sacramentum hoc fit in commemorationem Dominicae mortis. Unde Apostolus in prima Epistola Tessalonicensibus3761 scribit dicens: Quotienscunque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annunciabitis, id est repraesentabitis, donec veniat3762 ad iudicium scilicet. Ita glossa exponit. Apparente eo in gloria, cessabit figura. Omnia quae in superioribus distinctionibus dicta sunt, scilicet de conversione, de contritione, de confessione, satisfactione3763 et simplicitate, quaedam sunt praeparamenta ad hoc sacramentum. Nullae etiam visiones magis fidem roborant, quam cum eum quem sub specie panis et vini latere credimus, oculis corporeis intuemur. -[f° 166]-
NOVICIUS: Antequam3764 visiones edisseras, peto ut breviter me expedias, quid sit hoc3765 sacramentum, quae res sacramenti, quae causa institutionis, quae forma, quis modus conversionis, quis modus sumptionis.
MONACHUS: De sacramento eucharistiae tractandum est cum timore ac reverentia, quia magis in illo operatur fides quam ratio humana. Audi tamen breviter quae maiores nostri de illo senserunt. Tria sunt in sacramento hoc consideranda, unum quod tantum est sacramentum; alterum, quod est sacramentum et res; tertium, quod est res et non sacramentum.
NOVICIUS: Quid est sacramentum tantum?
MONACHUS: Species visibilis panis et vini.
NOVICIUS: Quid est sacramentum et res?
MONACHUS: Caro Christi propria et sanguis.
NOVICIUS : Quid est res et non sacramentum?
MONACHUS: Mystica Christi caro, Ecclesiae scilicet unitas.
NOVICIUS: Quare dicitur sacramentum?
MONACHUS: Quia sacrae rei est signum. Aliud ibi videtur, et aliud ibi creditur.
NOVICIUS: Quae fuit causa institutionis?
MONACHUS: Quia Dominus, ut dicit Eusebius Emisenus3766, corpus assumptum ablaturus erat ab oculis nostris, et illaturus sideribus, necesse erat ut in die Coenae sacramentum veri corporis et sanguinis consecraret, ut coleretur iugiter per mysterium, quod semel offerebatur in pretium.
NOVICIUS: Quae est utilitas in hac institutione?
MONACHUS: Duplex est in eo utilitas, quia in illius perceptione augetur virtus, id est caritas, et est medicina quotidianae infirmitatis. Unde Augustinus: Iteratur quotidie haec oblatio, licet Christus semel passus sit, quia quotidie peccamus peccatis, sine quibus mortalis infirmitas vivere non potest; et quia quotidie labimur, quotidie Christus pro nobis mystice immolatur.
NOVICIUS: Quae est forma huius sacramenti?
MONACHUS: Forma attenditur in verbis et in rebus. In verbis, quia cum haec verba proferuntur, Hoc est corpus meum; et post, Hic est sanguis meus, conversio fit panis et vini in corpus et sanguinem Christi. Unde Ambrosius: Sermone Christi hoc conficitur sacramentum, quia sermo Christi creaturam mutat, et sic ex pane fit corpus Christi, et vinum cum aqua in calicem missum fit sanguis, consecratione verbi coelestis.
NOVICIUS: Quis est modus conversionis?
MONACHUS: Modus est -[f° 167]- ineffabilis. Punis ut dictum est cum haec verba proferuntur, Hoc est corpus meum, Dei virtute per ministerium sacerdotis transit in corpus Christi. Simile intelligas de vino, manentibus tamen accidentibus, colore scilicet, pondere et sapore.
NOVICIUS: Potest de aliquo grano nisi de frumento hoc sacramentum confici?
MONACHUS: Sicut sanguis non conficitur nisi de vino, et hoc expresso, ita nec corpus Christi nisi de frumento, et hoc in panem redacto; quia Dominus grano frumenti se comparavit, nec non et pani.
NOVICIUS: Quis est modus sumptionis?
MONACHUS: Dupliciter sumitur, spiritualiter et sacramentaliter. Bonus utroque modo manducat, malus vero sacramentaliter tantum. Sic non manducans manducat, et econverso.
NOVICIUS: Quare sumitur sub duplici specie, cum sub utraque Christus sit totus?
MONACHUS: Ut ostenderetur totam humanam naturam suscepisse, ut totam redimeret. Panis enim ad corpus, vitam3767 ad animam refertur. Haec tibi breviter dicta sufficiant, quia in sententiis3768 de his plenius tractatur.
NOVICIUS: Cum iam3769 quae dicta sunt credam, quatuor tamen mihi probari desidero non sententiis sed exemplis. Primum est quod sub specie panis sit verum corpus Christi natum ex Virgine; secundum, quod sub specie vini sit verus eius sanguis; tertium, quod digne conficientes sive communicantes mereantur gratiam, indigne autem poenam.
MONACHUS: Dicam tibi plura de singulis exempla fidei nostrae satis necessaria, quae mihi a personis probatis sunt relata.

Notes:
  • 3754 C digne edentes.
  • 3755 codices eucharistia et eukaristia.
  • 3756 BCD membra sua.
  • 3757 BC idem.
  • 3758 BCD est potus.
  • 3759 Johan. 6, 51. 56. 59.
  • 3760 Homil. III. p. 94: « Novenarium exterminatori omnium rerum philosophi dedicaverunt. »
  • 3761 C ad Chorintheos.
  • 3762 Cor. I, 11, 26.
  • 3763 B tentatione.
  • 3764 P antequam mihi.
  • 3765 B quid hoc sit.
  • 3766 BCP Emissenus.
  • 3767 libri sanguis. Homil. ined. « Sumitur autem sub utraque specie, panis scilicet et vini, totus Christus. Panis refertur ad corpus, vinum ad animam. Ut autem Christus ostenderet totam se hominis naturam suscepisse, id est corpus et animam, et utramque redimere, sub duplici specie, panis scilicet et vini, voluit hoc sacramentum celebrari. »
  • 3768 in Regulis Theologiae, quarum meminit auctor supra VII, 16. p. 22.
  • 3769 ACDP omnia.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para