Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XII De corpore Domini quod in flumen proictum haereticos dimersit.

Tempore illo quando manifestari coeperunt haereses Albienses, quidam maligni virtute diabolica suffulti, quaedam signa atque portenta ostenderunt, quibus et easdem haereses roboraverunt, et multos fidelium in fide subverterunt. Super aquas ambulaverunt, et non sunt submersi. Cernens hoc sacerdos quidam fide catholicus et vita religiosus, sciens vera signa cum falsa doctrina esse non posse, corpus Domini cum pixide ad flumen ubi illi populis suas ostensuri erant virtutes deportavit. Dixitque in audientia omnium: Adiuro te diabole per eum quem in manibus porto, ne in hoc flumine ad huius populi subversionem per hos homines tantas exerceas fantasias. Post haec verba illis super undas fluminis ambulantibus ut prius, sacerdos turbatus, corpus Dominicum in flumen3821 iactavit. Mira Christi3822 potentia. Mox enim ut elementum tetigit sacramentum, fantasia cessit veritati, et speudo illi sancti quasi3823 plumbum descendentes in profundum sunt submersi. Pixis vero cum sacramento statim ab angelis sublata est. Videns sacerdos haec omnia, de miraculo quidem exultavit, sed de iactura sacramenti doluit. Totam vero illam3824 noctem in lacrimis et gemitu transiens3825, mane pixidem cum sacramento reperit super altare. Haec nobis eodem tempore relata sunt. Aliud in mari de corpore Domini contigit miraculum quod non silebo.

Notes:
  • 3821 BP flumine.
  • 3822 C Dei.
  • 3823 CDP illi, facti quasi.
  • 3824 illam add BC.
  • 3825 R transigens. Gregor. Dial. II, init. : « aetatem quippe moribus transiens, nulli animum voluptati dedit. »
Indexed exemplum: TE018936
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para