Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XIV De corpore Domini quod Coloniae de manibus sacerdotis labens lapidi miraculose impressum est.

Plebanus sanctae Columbae in Colonia cum in quadam sollemnitate paschali populum communicaret, hostia de manu -[f° 177]- eius lapsa cecidit super pavimentum lateribus stratum. Ut autem Dominus se ostenderet Dominum terrae sicut et maris, mox ut hostia quantum ad speciem modici ponderis, lapidem tetigit, lateris illi duritia cessa, ita ut circulus et litterae in illo apparerent, quemadmodum fieri solet cum molli cerae sigillum imprimitur. Sacerdos territus, mow hostiam levavit, et laterem eruit. In quo cum tam ipse quam multi alii tantum miraculum vidissent, et expavissent, consilii inops3829 sacerdos, locum tam mirabiliter hostia signatum rasit, pulverem ponens inter reliquias. Huic miraculo Arnoldus monachus noster dicit se interfuisse. Ut etiam Dominus ostenderet in aere potentiam suam, tale quid fieri permisit.

Notes:
  • 3829 C non inops.
Indexed exemplum: TE018938
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para