Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XIX De cive Hildinshemensi qui in canone vidit calicem cum dubitaret sanguine Domini exuberantem.

Retulit mihi iam dictus magister Johannes aliam de sanguine Domini visionem satis terribilem. Cui in ecclesia sanctae Walburgis in Hildinsheim unde ipse oriundus est, sacerdos missam celebraret nomine Albero3843, civis quidam post tergum eius stans, cum ea quae ibi tractabantur minus crederet, liquorem ita in calice exundare vidit, ut ad instar ollae ferventis supereffluens totam altaris superficiem operiret. Qua visione satis est territus, et spero quod per illam ad fidem sacramenti sit reductus. Habebat autem liquor exuberans formam sanguinis humani. Ac si ei voce Christi diceretur: Ego in ara crucis propter te sicut aqua effusus sum3844 , et tu de medicina tua dubitas?

Notes:
  • 3843 CP Albertus.
  • 3844 Psal. 21, 15.
Indexed exemplum: TE018943
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para