Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XX De Hertwico scholare qui vidit formam sanguinis in calice in Risene.

Johannes Pastor de Risene3845 frater carnalis monachi nostri Bernardi, missam quadam die celebravit, et ministravit ei scholaris quidam adultus nomine Hertwicus. Qui cum3846 post perceptionem corporis et sanguinis Christi vinum calici infunderet, visibilis cruoris formam in eo vidit. Sacerdos vero videre non potuit, et ideo forte quia ipse in culpa non fuit. Idem adolescens clericatum deserens factus est miles, et usque hodie se Christi sanguinem fundere ostendit, quia multos depraedatur et affligit. Referam tibi aliam visionem, de qua mihi non constat utrum propter sacerdotis aliquod meritum sive culpam, vel circumstantium ostensa est.

Notes:
  • 3845 B Reysene.
  • 3846 B cum missam - celebraret, et ministerium ei - Hertwicus faceret, ille cum.
Indexed exemplum: TE018944
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para