Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XXIII Item de corporali infuso, in quo sanguis humanus apparuit.

Similis casus contigit iuxta3853 nos, fine tamen dissimili. Cum sacerdos quidam ecclesia, cuius nomen excidit sicut et sacerdotis, missam festinanter et negligenter diceret, calicem fudit. Timens vero pro tanta negligentia si ad aures praelatorum deveniret, diutius ab altaris officio suspendi, casum suppressit; dictaque missa corporale complicavit et abiit. Aestimabat enim quia nemo vidisset. Erat enim sacerdos ille et forte adhuc est malae vitae, vagus et negligens valde. Campanarius vero quem negligentia minime latuerat, post discessum sacerdotis corporale revolvit; et ecce sanguis ru- bens ac madens in omnibus partibus per quas liquor calicis defluxerat apparuit. Territus homo de tam mirabili visione, statim Coloniam cucurrit, Conradum nunc Praepositum maiorem, tunc Decanum, ceterosque Priores convenit, et quid praedicto sacerdoti contigerit, quidve viderit per ordinem recitavit. Cui praeceptum est ut tali die allato secum corporali Coloniam rediret, ut et veritatem plenius agnoscerent, et qualiter de tanta negligentia satisfaciendum esset plenius3854 deliberarent. Ego eodem tempore veni Coloniam, et recitata sunt mihi omnia haec a Bernardo maioris ecclesiae canonico. Quid vero post haec3855 actum sit, non intellexi. Estne tibi adhuc satisfactum tot et tantis exemplis, an adhuc plura requiris?
NOVICIUS: Sic mihi satisfecit oratio tua, ut iam non dico credam, sed quod amplius est3856, sciam post consecrationem sub specie vini verum esse sanguinem Christi. Cum enim Apostolus dicat, fidem esse substantiam rerum sperandarum, argumentum non apparentium3857 , quae visu tam manifeste ut dictum est percipiuntur, iam non creduntur, sed sciuntur. Quod sub tam multiplici testimonio visum est, me vidisse reputo.
MONACHUS: Adhuc subiungam duo exempla, per quae cognosces quod etiam quandoque Dominus in simplici liquore operetur miracula, ad honorem tanti sacramenti.

Notes:
  • 3853 B circa, ADP apud.
  • 3854 plenius om B.
  • 3855 B hoc.
  • 3856 est om AD.
  • 3857 Hebr. 11, 1.
Indexed exemplum: TE018949
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para