Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XXVII Quae exigantur in sacerdote, ut Christi corpus possit conficere.

Tria exiguntur in sacerdote ut possit conficere, ordo, verba, intentio. Quartum est substantia panis et vini. NO- VICIUS: Quid si post3874 benedictionem panis, vinum per negligentiam non esset in calice?
MONACHUS: Ex consuetudine ordinis nostri cogimur credere ibi esse corpus Christi, quia benedictionem panis non repetimus, sed calicis tantum. Simile sentio, si sacerdos post prolationem verborum illorum, Hoc est corpus meum, subsisteret, neque calicis benedictionem perficere posset. Magister Petrus Cantor et sequaces eius hoc non concedunt, dicentes non posse fieri transsubstantiationem panis in corpus Christi, donec prolata sint haec verba, Hic est sanguis, et cetera. Quibus multi doctorum contradicere videntur in suis scriptis; similiter et verba evangelica. Prius Dominus panem benedixit, porrigens illum discipulis ad manducandum, iam non panem, sed corpus suum. Postea quam coenatum est, aliquo intervallo interiecto, benedixit calicem. Quis dicere audeat ibi non fuisse corpus Christi, nisi calice prius consecrato? Nullus omnino.
NOVICIUS: Estne in tali casu sanguis Christi?
MONACHUS: Etiam, in corpore non in calice. Non enim corpus Christi est sine sanguine; nec tamen ibi est per conversionem, quia ante prolationem horum verborum, Hic est sanguis, vinum non est conversum in sanguinem.
NOVICIUS: Da mihi exemplum, quod sub specie panis sit corpus Christi antequam calix benedicatur.
MONACHUS: Superius capitulo secundo habes exemplum in visione Godescalci qui mox prolatis his verbis, Hoc est corpus meum, vidit Christum in forma humana.
NOVICIUS: Si statim Christus est ibi totus, superflue videtur mihi calix consecrari.
MONACHUS: Sub duabus ergo speciebus celebrat hoc sacramentum Ecclesia, ut animae et corporis susceptio in Christo, et utriusque liberatio in nobis significetur. Nec plus sub utraque, nec minus sub altera tantum sumitur hoc sacramentum. Eadem enim ratio est, ut ait Hylarius, in corpore Christi, quae in manna praecessit. De quo qui plus colligebat, non amplius habebat, nec qui minus paraverat, minus inveniebat3875.
NOVICIUS: Satis de his expeditus sum.
MONACHUS: Non inutiliter his praemissis videamus quantum gratiae et gloriae mereantur sacerdotes digne conficientes.

Notes:
  • 3874 ABP quid si in calice post.
  • 3875 Exod. 16, 18.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para