Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XXIX De Hermanno Abbate in cuius manibus Henricus de Hart Christum vidit in missa.

Cum in eodem Claustro et ad idem ut puto altare dominus Hermannus die quadam missam diceret, Henricus conversus de Hart, cuius supra saepe memini, in canone columbam miri candoris iuxta calicem vidit residentem. Vidit et ante sumptionem infantem pulcherrimum, qui ex manibus eius usque ad summitatem crucis ascendere visus est. Qui mox descendens sub specie panis a sacerdote sumptus est. Ex qua visione colligitur quod sub specie panis sit veritas corporis Dominici, et quod illa ineffabilis transsubstantiatio auctoritate fiat Spiritus sancti. Hermannus vero visionem non vidit.
NOVICIUS: De malis sacerdotibus quaestio mihi nulla est ; quare autem boni sacerdotes eum quem in altari esse credunt non videant, satis admiror.
MONACHUS: Ut non videndo, sed credendo amplius mereantur. Fides non habet meritum, ut ait Gregorius3877, cui humana ratio praebet experimentum. Cum idem Hermannus tunc Prior existens in Hemmenrode, nocte quadam infra matutinas Deum orasset, ut sibi revelare aliquid3878 dignaretur de statu suo, mox ut residens oculos clausit, quidam ei assistens fotrum in quali3879 scyphi a conviantibus3880 portari solent argentei ostendit. Ipse vero, sicut mihi retulit, orationis praemissae reminiscens, cum intra se diceret, quomodo pertinet ad statum tuum visio fotri humilis3881? Ille statim superiorem thecam cuius cacumen in nodum desinebat, manu suspendit; et ecce videt3882 pixidem Dominici corporis, cathena aurea ex eodem nodo dependentem. Sicque visio disparuit. Et cognovit Prior corpus fuisse Dominicum, quod iugiter in theca sui cordis per memoriam circumferre consuevit, sperans ex hoc suum statum in oculis Domini minus esse despectum. Quantum in sacerdotibus digne celebrantibus gratia ascendat, et merita crescant, visiones subnexae declarant.

Notes:
  • 3877 Gregor. Homil. in Evang. XXVI, 1. BCP fides ut ait Gregorius non habet meritum.
  • 3878 BCD aliquid revelare.
  • 3879 B quo.
  • 3880 BDP convivantibus, C communicantibus.
  • 3881 BCP huius; mox C ille vero statim.
  • 3882 BDP vidit.
Indexed exemplum: TE018952, TE018951
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para