Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM III De Adolpho sacerdote qui in hostia vidit virginem cum infante, deinde agnum, postea crucifixum.

Cum dominus Abbas praedictam visionem3777, visitandi gratia pergens in Frisiam, cuidam militi recitasset, ille Adolpho sacerdoti3778 de Dyeferne3779 recitata replicavit. Quod ubi ille audivit, suspirans ait: Ad quid Dominus Deus viris sanctis et in fide perfectis talia ostendit? Mihi peccatori meique3780 similibus qui saepe de hoc sacramento dubitamus, huiusmodi visiones deberent revelari. Die quadam cum idem Adolphus missam celebraret, et ante Agnus Dei hostiam levasset ad frangendum, in ipsa hostia virginem in sede residere infantemque in sinu servare contemplatus est. Nosse volens quid esset ex altera parte, mox ut hostiam vertit, agnum in ea conspexit. Quam rursum regyrans, vidit in ea quasi per vitrum Christum in cruce pendentem capite inclinato. Videns hoc3781 sacerdos extimuit, diu stans et deliberans, utrum ibi subsistere vel sacramentum3782 perficere deberet. Cuius fletibus Dominus placatus, sacramento formam priorem reddidit, et ille missam perfecit. Cumque populus de tanta mora miraretur, ipse ambonem ascendens, cum lacrimis populo visionem retulit3783; et signati sunt eadem hora ab eo homines quinquaginta. Erat enim octava Apostolorum Petri et Pauli. Nec miror si sic perspicue et tam iocunde sicut Godescalcus eum videre non potuit, quem quotidie sibi ad iudicium immolavit et sumpsit. Habebat enim concubinam. Nuper tamen audivi quod vitam suam occasione ut spero eiusdem visionis emendare incipiat, et feminam in monasterio sanctimonialium in Runengen3784 locare proponat. Haec mihi a Bernardo monacho nostro recitata sunt, ipsique ab eodem Adolpho. Salvator corporis sui veritatem in hoc sacramento ut praefatus sum bonis sacerdotibus ostendere dignatur ut consolentur; in fide nutantibus ut erigantur; male viventibus ut terreantur. Ecce exempla.

Notes:
  • 3777 verba, praedictam visionem, habet B post Frisiam.
  • 3778 sacerdoti om AD.
  • 3779 Dieveren in provincia Transisalana.
  • 3780 BC mihique.
  • 3781 C haec.
  • 3782 D et corr A missam.
  • 3783 B ascendit - referens.
  • 3784 C Rennengen.
Indexed exemplum: TE018845
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para