Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XXXII De sacerdote cui Dominus tantam contulit devotionem, ut venter eius dirumpi3895 videatur, accedenti ad altare.

Alium itidem novi sacerdotem, cui accedenti ad altare tantam Dominus saepe contulit devotionem, ut esset venter eius3896 , sicut scriptum est in Job3897, quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas dirumpit3898 . Et sicut ipse mihi confessus est, adhuc enim vivit, tam vehementes motus nonnunquam in corde eius devotio excitavit, ut pectus dirumpi3899 videretur. Oportebat eum motus eosdem propter circumstantes reprimere. Quae peccatorum vincula huiusmodi impulsus non dirumperent3900? Huic congruit illud Davidicum: Dirupisti3901 vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis, et cetera3902.
NOVICIUS : Puto quod valde mundis manibus sacrificent, qui tam flammeum pectus habent.
MONACHUS: Quod huiusmodi sacerdotes non solum mundas, sed3903 lucidas tempore sacrificii manus habeant, exempla sequentia declarant3904.

Notes:
  • 3895 CD disrumpi.
  • 3896 AD ut eius venter. Conf. IV, 8.
  • 3897 Job 32, 19.
  • 3898 CP disrumpit, D dirumpit ebullit.
  • 3899 CP disrumpi.
  • 3900 P disrumperent; C reprimere, ne pectoris vincula huius (sic) impulsu disrumperentur.
  • 3901 B disrupisti.
  • 3902 Psal. 115, 16-17.
  • 3903 B sed et.
  • 3904 B declarabunt.
Indexed exemplum: TE018956
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para