Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XXXIII De Richmude quae hostiam in elevatione ad instar cristalli vidit perlucidam.

Cum die quadam sacerdos quidam in Monte sanctae Walburgis missam celebraret, religiosa virgo Richmudis, cuius memini in distinctione octava capitulo septimo, post tergum illius stans, hostiam in elevatione tam lucidissimam3905 vidit, et tam perspicuam, ac si fuisset cristallina, et radio solari perlustrata. Nec impediebant pollices sacerdotis quibus ho- -[f° 190]- stiam tenebat in aliqua parte hostiae claritatem, quia eadem gratia pollices dotabantur. Necdum tamen factam ibi fuisse puto transsubstantiationem. Vocabatur autem sacerdos Wilhelmus, aetate quidem iuvenis, sed vitae regularis, in capella iuxta Nussiam3906 professus. Visionem hanc Richmudis ipsa Subpriori nostro Gerlaco retulit, et ipso mihi.
NOVICIUS: Si tanta claritas fuit in pane ut opinaris nondum benedicto, puto magnum esse fulgorem in ipso corpore3907 Dominico.
MONACHUS: Hoc3908 sequens visio prodit.

Notes:
  • 3905 BC lucidam.
  • 3906 Neuss.
  • 3907 B corpore benedicto.
  • 3908 A haec.
Indexed exemplum: TE018957
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para