Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XXXIV Item de devotione eiusdem quando communicabat, et de claritate quam vidit super altare in canone.

Cum3909 eadem Richmudis, sicut ab eius ore audivi, in praedicta ecclesia ad missam matutinalem staret, infra canonem circa sacramentum maximam contemplata est claritatem. Putans primo quod radius solis3910 per fenestram demissus3911 altare illustraret, propius accessit, et ecce claritas eadem sensim se oculis eius subtraxit. Et intellexit statim quia lux eadem fuisset ex claritate corporis Christi, non ex sole naturali, cuius ortum eadem hora longe praecesserat. De ipsa vero Richmude et de eius devotione circa illud sacramentum mira dicturus sum. Quando vero gratia communicandi accedebat ad altare, aliquando ante perceptionem, aliquando post labebatur, tenebatur, trahebatur, nunc mentis excessum, nunc corporis defectum incurrens, ita ut dicere posset cum Jeremia: Factus est quasi ignis flammigerans in ossibus meis, et defeci sufferre non sustinens3912 . Videntes haec sacerdotes saepe turbabantur, et circumstantes admirati sunt. Haec de sacerdotibus digne celebrantibus dicta sufficiant. Vis nunc audire aliqua de his qui digne accedunt, et tamen sacerdotes non sunt?
NOVICIUS: Volo et desidero valde.
MONACHUS: Quantum apud Deum mereantur glorias et dulcedinis, quantum gratiae et fortitudinis, quantum salutis et honoris, digne communicantes, sive communicare desiderantes, variis tibi pandam exemplis.

Notes:
  • 3909 B dum.
  • 3910 B solaris.
  • 3911 C dimissus.
  • 3912 Jer.20, 9.
Indexed exemplum: TE018958
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para