Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XXXV De femina religiosa Brabantiae quam Christus propriis manibus communicavit.

Nondum duo anni sunt elapsi quod quaedam religiosa femina in Brabantia Uda nomine, de villa quae Thorinbus3913 dicitur, ardenter nimis communicare desiderans, gratiam eandem sibi a sacerdote suo impartiri humiliter satis3914 et instanter postulavit. A quo repulsam passa, dicente illo non debere feminas laicas pro libitu suo communicare, sed certo tempore, flevit et ingemuit. Cuius ardorem summus sacerdos attendens, non diu eam passus est fraudari a desiderio suo. Eadem enim nocte cum in stratu suo iacens vigilaret, et orationibus vacaret, Salvator cum multo splendore cubiculum eius ingressus, pixidem in qua corpus eius in ecclesia solebat poni3915, propriis manibus portabat. Erat quoque3916 circa eum flagrantia miri odoris, et multitudo angelorum in circuitu eius, qui concorditer cantabant antiphonam, Speciosus forma prae filiis hominum, et cetera. Cumque illa beata ad tantam gloriam stuperet3917, stans coram ea Dominus ait: Quia sacerdos ille corpus meum tibi negavit, ego meis manibus te communicabo. Quod et fecit, hostiam unam de pixide tollens. Sicque recessit. Erat autem alia femina religiosa eius socia, in eodem cubiculo iacens et ipsa vigilans, quae omnia quae dicta sunt vidit. Quod cum ignoraret altera, aestimans eam sopore fuisse3918 depressam, marie sciscitata est ab ea, utrumnam aliquid vidisset. Quae respondit: Etiam. Haec et haec de te vidi. Tunc certior de visione effecta, mox ecclesiam intravit, altare adiit, sacerdotem per quasdam verborum ambages quid de corpore Domini facere vel ubi illud reponere soleret3919 interrogavit. Cui cum locum ostendisset, subiecit: O si mihi semper hic liceret versari, et respicere ad locum hunc sanctum. Petivit etiam sibi thecam reserari. Quod cum factum fuisset, ait sacerdoti: Nostis domine quot hic reposueritis particulas? Sic enim hostias vocare solent. Respondente sacerdote, etiam optime; subiunxit mulier: Rogo ut numeretis illas. Quod cum ille fecisset, et una3920 minus reperisset, ex nimio terrore pene amens effectus, corruit et flevit. Cuncta siquidem firmacula, tam scrinii quam pixidis salva invenerat. Tunc eum femina consolata3921, quid viderit vel quid de hostia actum sit exposuit, monens ne de cetero a tanta gratia tam vehemens desiderium repelleret. Haec nobis relata sunt a Johanne monacho nostro3922, qui eodem tempore de praedicta villa veniens, veraciter ea ibidem contigisse cognovit.
NOVICIUS: Benedicta sit gloria Domini de loco sancto suo3923.
MONACHUS: Non minoris gloriae est quod sequitur, et si non tam manifestum.

Notes:
  • 3913 P Thorinbais, C Torembais.
  • 3914 satis add BC.
  • 3915 BC recondi solebat.
  • 3916 BC eratque.
  • 3917 D exstupesceret.
  • 3918 fuisse om AD.
  • 3919 BC soleret reponere.
  • 3920 BC unam.
  • 3921 D consolata est.
  • 3922 B a monacho nostro Caesario.
  • 3923 Ezech. 3, 12.
Indexed exemplum: TE018955
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para