Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XXXVI Item de Hildegunde vidua quam Christus per se ipsum communicavit.

In villa Lubbelare3924 quae duobus milliaribus3925 distat a Colonia, vidua quaedam honesta et religiosa erat, Hildegundis nomine, amica domini Henrici Abbatis nostri. Haec more illius viduae evangelicae pene nunquam recedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens Deo3926. Habebat autem filium militem iuvenem nomine Wilhelmum, a quo modicum ei impendebatur honoris, amoris et3927 consolationis. Et cum abundaret, immemor naturae, sinebat illam egere, multis modis eam exasperans. Non est recordatus scripturae dicentis: Maledictus a Deo qui exasperat matrem3928 . Similia perpessa est a nuru, uxore3929 filii. Quae cum infirmata, ad extrema devenisset, dixissetque ancillae: Fac me habere sacerdotem ut communicem; illa verba eius detulit ad nurum dicens: Domina mea petit sacerdotem. Cui illa substomachando respondit: In hebdomada ista accepit corpus Domini, et tamen videtur mihi quod adhuc vivat. Et adiecit indignando: Vade voca illum. Qui cum venisset cum corpore Domini, ait infirma: Quare venistis domine? Respondente sacerdote, ut communicem vos; respondit: Dominus meus cuius corpus petivi, iam hic fuit praesentialiter, et suis manibus me communicavit. -[f° 193]- Ex hoc nunquam suscipiam illud ab homine. Post aliquot vero dies defuncta est. Et quia scriptum est: Qui non honorat patrem et matrem, non laetabitur in filiis, Dominus eadem hebdomada Wilhelmi primogenitum extinxit; reliqui vero eius liberi, cum ferme3930 essent duodecim, secundum ordinem infra breve tempus omnes defuncti sunt.

Notes:
  • 3924 Liblar.
  • 3925 ABDP milliariis.
  • 3926 Luc. 2, 37.
  • 3927 C aut.
  • 3928 Eccli. 3, 18.
  • 3929 C scilicet uxore.
  • 3930 BDP fere.
Indexed exemplum: TE018959
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para