Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XXXVIII Item de Erkenbaldo de Burdem, cui idem contigit, cum ei ob occisionem cognati sacramentum fuisset negatum.

Erkenbaldus de Burban3931 vir nobilis et potens, erat tantus3932 amator iustitiae, ut nullam in iudiciis respiceret personam. Hic cum graviter infirmaretur, lectoque decumberet, in proxima camera tumultum, clamoresque femineos audivit. Qui cum de causa sciscitaretur, nullus ei circumstantium veritatem dicere praesumpsit. Tunc mittens unum ex pueris, ait: Praecipio tibi sub interminatione oculorum tuorum, ut dicas mihi meram veritatem. Cui ille pavens respondit: Domine, domicellus meus filius sororis vestrae feminam vi3933 opprimere voluit, et haec fuit causa clamoris. Ad quod verbum valde commotus, dixit militibus: Ite, et suspendite illum. Milites obedientiam simulantes, postquam egressi sunt, dixerunt ad invicem : Si, occiderimus iuvenem hunc nobilem, et dominus noster sicut opinabile est mox3934 mortuus fuerit, vel morte mulctabimur, vel erimus extorres. Omnia tamen iuveni intimantes, et ut praesentiae avunculi se subtraheret commonentes, post horas aliquas ad dominum suum ingressi3935, se eius implesse mandatum affirmaverunt. Quinto vero die iuvenis aestimans avunculum de culpa esse placatum vel immemorem, aperto ostio introspexit. Quem ut infirmus conspexit, verbis blandis advocans3936 iuxta se sedere praecepit. Uno vero brachio collum eius stringens, et manu altera cultellum suum clam extrahens, gutturi eius infixit, et occidit. Qui cum planctu3937 et dolore multorum elatus, toti provinciae incussit horrorem. Sed et Erkenbaldo additus est dolor dolori, adeo ut invalescente infirmitate pro Episcopo mitteret, petens sacrum sibi corpus deferri. Qui cum venisset, ille cum multis lacrimis et contritione cordis omnia peccata sua confessus est, tacita tamen iuvenis interfectione. Super quo Episcopus miratus, respondit: Quare subticetis parricidium quod commisistis in cognatum vestrum? Dicente illo, fuitne hoc peccatum? subiecit Episcopus: Etiam, crudele nimis. Et ille: Ego neque peccatum iudico, neque a Deo mihi remitti deposco. Respondente Episcopo, ego vobis Christi corpus non tradam, nisi parricidium idem confiteamini ; subiunxit vir nobilis: Sciatis me domine3938 illum non occidisse ex aliquo rancore sive motu irae, sed solummodo ex Dei timore, zeloque iustitiae. Nunquam aliquis filium sororis plus diligere potuit, quam ego illum dilexi. Si mihi corpus Domini mei negaveritis, ego illi corpus et animam meam committo. Haec3939 enim dixit et egit propter exemplum, ne iustitiae et iudicio derogare videretur. Vix enim Pontifex limen domus egressus fuerat, et ecce aegrotus eum revocavit dicens: Revertimini domine Episcope, revertimini. Videte si in pixide habeatis corpus Christi. Quod cum fecisset, nec aliquid in ea reperisset, subiunxit ille: Ecce, quem mihi negastis, ipse se mihi non negavit. Apparuitque hostia in ore eius. Et im- pletum est in eo quod per Sapientem dictum est: Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum; quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum3940 . Episcopus vero pavens tantum miraculum ubique divulgavit, per quem etiam quibusdam Abbatibus ordinis nostri innotuit, qui anno praeterito illud in Capitulo generali recitaverunt, cunctis Deum glorificantibus, qui facit mirabilia magna solus3941.
NOVICIUS: Valde me laetiflcat horum relatio.
MONACHUS: Adverte nunc quanta sit in corpore Christi dulcedo.

Notes:
  • 3931 B Burbon, C Burbair, P Burbay.
  • 3932 ACDP nobilis erat et potens, tantus.
  • 3933 BC ibi.
  • 3934 mox abest a libris.
  • 3935 BC regressi.
  • 3936 advocans add BC.
  • 3937 B planctu magno.
  • 3938 CP domine me.
  • 3939 B hoc. Conf. III, 22.
  • 3940 Sapient. 1, 1-2.
  • 3941 Psal. 135, 4.
Indexed exemplum: TE018961
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para