Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XLIII De Mauritio Episcopo Parisiensi qui in fine suo per communionem sacrum sensum recepit.

Magister Mauritius Parisiensis Episcopus ante mortem suam tam graviter infirmatus est, ut materia rapta in cerebrum, sensum ei subtraxerit. In tali defectu positus, cum corpus Domini cum instantia postulasset, et hi qui circa eum erant propter sensus inopiam illud ei dare non auderent, procuraverunt cum sacerdote ut hostiam non benedictam apportaret. Qui cum venisset cum multa reverentia, qualiter decebat Episcopum communicare, mox ut limen domus sacerdos attigit, Episcopus clara voce clamavit: Tolle tolle, non est Dominus Deus3969. Revelaverat Deus auriculam eius3970, ut intelligeret quid circa se ageretur. Stupente sacerdote, nec non et aliis qui aderant, reversus est, verum Christi corpus deferens. Quod cum verbis catholicis valde atque compunctivis adorans, devote suscepit, eum quo et sensum ad Dei gloriam subtractum perfecte recepit. Sicque in bona confessione plenus fide et caritate migravit ad Dominum.

Notes:
  • 3969 BC meus.
  • 3970 Reg. I, 9, 15.
Indexed exemplum: TE018966
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para