Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XLV De converso qui per desiderium communicandi spiritum meruit prophetiae.

Conversus quidam de Campo sanctae Mariae cum in quadam sollemnitate peteret a magistro suo licentiam eundi ad monasterium gratia communicandi, et ille non concederet, ceteris euntibus, ipse tristis remansit. Habebat enim maximum desiderium communicandi. Eadem nocte et sequenti die3977, omnia quae intra monasterium spiritualiter agebantur, divinitus ei sunt revelata. Et licet absens esset corpore, spiritu tamen praesens fuit, communicans spiritualiter, et si non sacramentaliter. Reversis fratribus ipse eis per ordinem indicavit, quis missam maiorem celebrasset, quis legisset Epistolam, quis Evangelium; similiter ad vigilias qui monachi quas lectiones vel quae responsoria cantassent3978, cunctis mirantibus exposuit.
NOVICIUS : Quantum ex hoc loco coniicio, non bene faciunt qui tam salubre desiderium impediunt.
MONACHUS: Hoc verum esse, sequens narratio declarabit.

Notes:
  • 3977 BC die sequenti.
  • 3978 B quas legissent lectiones vel quae captassent responsoria.
Indexed exemplum: TE018968
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para