Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XLVII De femina quae de solo corpore Christi vixit.

Femina quaedam, sicut monachus noster Renerus quandoque Scholasticus sancti Andreae in Colonia3980 mihi recitavit, ex multa devotione saepe solita erat communicare. Quae quanto plus cibum coelestem coepit appetere, tanto amplius -[f° 202]- corporalem coepit fastidire. Quod ubi sensit, ex permissione sui sacerdotis singulis diebus Dominicis communicavit. Cui cibus ille vitalis tantam contulit fortitudinem, ut sine omni esurie corporali proximam exspectaret Dominicam. Hoc multo tempore actitans, gratiam sibi collatam praedicto sacerdoti confessa est. Ille vero cum Episcopo loci rem tam mirabilem recitasset, timens Episcopus aliquid fallaciae esse in causa, sicut vir sapiens respondit: Cum denuo venerit ad te, loco Dominici corporis hostiam ei porrigas non benedictam, per quam citius rei huius experieris veritatem. Quod cum fecisset sacerdos, femina tentatam se ignorans, mox ut domum rediit, tam vehementer esurire coepit, ut morituram se crederet si non ocius3981 manducaret. Currens tamen prius ad sacerdotem, et eandem famem peccatis suis imputans, pedibus illius se prostravit, et gratiam divinitus collatam sibi subtractam lacrimabiliter exposuit. Quod ubi ille audivit, gavisus valde gratias egit Deo, qui facit mirabilia magna solus. Et dedit ei verum Christi corpus. Cuius virtute mox omnis esuries cessit, et gratia subtracta accessit. Episcopus vero haec3982 audiens a sacerdote, et ipse Deum glorificavit.
NOVICIUS: Rem recitas valde miraculosam.
MONACHUS: Si Helias Propheta in fortitudine panis hordeacei ambulavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Oreb3983, quid miraris si femina haec incolumis potuit vivere pasta pane vitae ? Multiplex ex illo fortitudo est, non solum animae, sed et corporis. Aliud habes supra exemplum de virgine de Quido3984, quae praeter Christi corpus nihil comedit, excepta uva quam sugebat. In distinctione septima capitulo vicesimo hoc reperies. Audi3985 nunc rem satis3986 gloriosam.

Notes:
  • 3980 in Colonia om AD.
  • 3981 B citius.
  • 3982 AD hoc.
  • 3983 Reg. III, 19, 8.
  • 3984 B Quida.
  • 3985 B sed audi.
  • 3986 BC valde.
Indexed exemplum: TE018970
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para