Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XLVIII De milite qui virtute sacrae communionis in duello triumphavit.

Lodewicus Comes Losensis3987 pater huius qui adhuc superest, etiam Cometiam3988 tenebat de Renhecke3989. Cui propter absentiam miles quidam ministerialis bene natus, multas inferebat iniurias, sua3990 sibi usurpando, et homines ad Cometiam pertinentes depraedando. Quod cum omnibus amicis suis Comes conquereretur, et die quadam diceret cuidam3991 nobili viro qui ab eo bona tenebat, quare mihi non capitis illum praedonem? respondit: Bene eum caperem, si essem securus quod a vobis in corpore non laederetur. Quem cum accepta fide cepisset, Comes sophisma faciens, protinus sepulchrum fieri iussit, in quo militem mollibus3992 involutum sine poena poni fecit; sicque terra opertum extinxit. Cuius cognati mox furentes coram Imperatore Frederico avo huius qui nunc imperat, contra praefatum virum nobilem cum multa vociferatione querimoniam deposuerunt, dicentes quod accepta pecunia Comiti illum tradiderit. Cumque Imperator fremeret, innocentem damnare volens, miles quidam honestus ascenso scamno loquendi licentiam petivit et obtinuit: Domine, inquiens, medietatem vix verborum audivistis. Si miles praesens esset, forte bene se3993 excusaret. Respondente Imperatore, licentiam habeas adducendi eum; miles militem adduxit. Qui cum per advocatum plene se excusasset, instigantibus adversariis Imperator respondit: Verba sunt, non sic poenam evadet. Resistente ei milite qui illum adduxerat, et dicente, domine, si eum laeseritis, nunquam de cetero verbis vestris credetur; placatus Imperator adiecit: Modo liber abcedat, et si a me vel a meis postea captus fuerit, traditionis poenam exsolvet. Cumque vir nobilis venisset ad limen palatii, sciens longas Regibus esse manus, stans et apud se deliberans, rediit ad iudicium, dicens: Domine, non possum effugere manus vestras; tantum praesumo de mea innocentia et Dei misericordia, ut in instanti paratus sim me defendere secundum quod iustitia dictaverit. Et cum sim nobilis, iuri meo cedo. Respondit Imperator: Modo loqueris sicut probus vir. Quaesitus est in parte adversaria miles fortissimus, qui eum singulari duello impeteret. Die vero altera vir nobilis praemissa confessione corpus Dominicum suscepit; sicque cum adversario suo spem habens in eodem sacramento circulum pugnaturus intravit. Quem cum ille sicut vir validissimus impelleret et propelleret, et venissent simul ante Imperatorem, audiente tam Imperatore quam circumsedentibus3994 principibus, pugil clara voce ait ad militem: Die mihi comedisti aliquid hodie? Respondente illo, etiam, corpus Domini mei comedi; miser ille subiunxit: Etiam si diabolum comedisses, hodie te prosternam. Ut autem pius Dominus sacramenti virtutem ostenderet, mox post verba blasphemiae vires blasphemo subtraxit, et suum militem adeo roboravit, ut illum coram se minaret ut puerum, nec stare posset. Qui tandem se reddidit. Sicque per esum Dominici corporis miles fidelis victoriam adeptus, cum multa gloria ad sua liber repedavit. Haec nobis retulit Theodericus monachus noster, quandoque Comes in Wiede3995, qui duello interfuit, et haec quae dicta sunt vidit et audivit. Igitur sacra communio salus est et3996 animae et corporis.

Notes:
  • 3987 apud Mutium nominatur Lodewicus hic Comes Lohensis, teste Gelenio ad Vit. Engelb. p. 56.
  • 3988 CP Comitiam.
  • 3989 B Renthecke, C Rethecke.
  • 3990 C sua bona.
  • 3991 cuidam om AD.
  • 3992 mollibus vestimentis.
  • 3993 BCD se bene.
  • 3994 ACDP circumstantibus.
  • 3995 ACP Wieda, D Weda. Eadem varietas infra X, 53, nisi quod illic C habeat Wida, ut IV, 76.
  • 3996 et om BCD.
Indexed exemplum: TE018971
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para