Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM V De sacerdote de Wickindisburg qui in canone dubitans vidit crudam carnem.

Nondum puto duos annos esse elapsos, quod sacerdos quidam de sacramento corporis Christi dubitans, in castro cui nomen est3787 Wickindisburg celebravit. Qui cum in canone de tam mirabili conversione panis in corpus Christi satis3788 haesitaret, Dominus ei in hostia carnem crudam ostendit. Hanc cum vidisset etiam vir nobilis Widekinus, stans post tergum eius, dicta missa sacerdotem in partem traxit, et quid infra canonem egerit vel cogitaverit diligenter inquisivit. Ille vero tam de visione quam de3789 interrogatione territus, confessus est et non negavit se eadem hora de sacramento dubitasse. Et retulit uterque alteri se crudam carnem in hostia vidisse. Idem Widekinus filiam habet Syfridi de Runkel in coniugio, filiam sororis Abbatissae de Rindorp3790, quae mihi anno praeterito eandem visionem recitavit. Vis etiam -[f° 171]- nosse quod malae vitae sacerdotibus Dominus ostendat, quod ab eis crucifigatur?
NOVICIUS: Volo.
MONACHUS: Audi visionem terribilem3791.

Notes:
  • 3787 est add BC.
  • 3788 satis add BC.
  • 3789 de add BC.
  • 3790 Rheindorf coenobium monialium, iuxta Bonnam. Conf. XII, 35.
  • 3791 B satis terribilem.
Indexed exemplum: TE018848
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para