Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM LI De milite qui coram Christi corpore in luto veniam petens, luti immunditias non sensit.

Tempore schismatis inter Philippum et Ottonem, dominus Wido Cardinalis, aliquando4003 Abbas Cisterciensis, cum missus fuisset Coloniam ad confirmandam electionem Ottonis, bonam illic consuetudinem instituit. Praecepit enim ut ad elevationem hostiae omnis populus in ecclesia ad sonitum nolae veniam peteret, sicque usque ad calicis benedictionem prostratus iaceret. Praecepit etiam ut quotiens corpus Domini deferendum4004 esset ad infirmum, scholaris sive campanarius sacerdotem praecedens, per nolam illud proderet; sicque omnis populus tam in stratis quam in domibus Christum adoraret. Retulit eis eodem tempore casum satis miraculosum. Miles quidam in Francia fuit tantae devotionis, ut quotienscunque Christi corpus elevari sive deferri videret, prostratus illud adoraret. Contigit ut die quadam vestibus suis pretiosis indutus intraret civitatem4005. Cumque platea in qua equitabat nimis esset lutosa, ex improviso obvium habuit corpus Domini. Quo viso modicum intra se deliberans ait: Quid facies modo? Si in tanta profunditate te prostraveris, perdita sunt vestimenta tua haec delicata; si vero non descenderis, saluberrimae consuetudinis4006 transgressorem te semper accusabit conscientia. Quid plura? Praevalescente devotione de equo prosiliens in lutum se misit, in quo flexis genibus manibus elevatis Christi corpus adoravit. Et quia dulcissimus Dominus honorantes se non solum in futuro remunerat, imo etiam in praesenti nonnunquam rehonorat, hoc egit sua potentia, ut totius luti nec una quidem guttula vestimentis eius adhaereret. Tunc equum cum multa admiratione reascendens, amplius in fide confortatus4007, Deum glorificavit. Simile contigit cuidam religiosae feminae in provincia nostra.
NOVICIUS: Satis delector in istis miraculis.
MONACHUS: Hoc etiam noveris, quia sicut Dominus sua sacramenta ut praedictum est honorantibus rependet4008 honorem, sic blasphemantibus illa nonnunquam in praesenti poenalem inducit confusionem.

Notes:
  • 4003 BC quandoque.
  • 4004 corpus Domini add D.
  • 4005 A in civitatem.
  • 4006 D addtuae.
  • 4007 AD confortatus in fide.
  • 4008 ACDP rependit.
Indexed exemplum: TE018974
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para