Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM LIII De sacerdotibus indigne conficientibus.

Sicut legitur in Regum, Oza sacerdos bobus recalcitrantibus ad arcam ne declinaret manum extendit, et mox super temeritate eum Dominus occidit4012. Dicitur eadem nocte fuisse cum uxore sua. Si sacerdos accedens ad arcam figuralem sublevandam, ob iam dictam causam morte mulctatus est, quid putas poenae merentur sacerdotes adulteri et fornicarii, manibus pollutis4013 verum Christi corpus tangentes? Si Johannes, ut ait Augustinus, a pueritia in heremo conversatus, in utero matris sanctificatus, ausus non fuit illum tremendum et reverendum angelis Domini verticem tangere, quomodo tu peccator et pollutus, non dito verticem, sed totem Christum Deum et hominem non solum tangere, sed in ergastulo polluti corporis quasi includere et incarcerare praesumis? Multa alia contra malos sacerdotes proferre tibi possem testimonia, sed magis te aedificant exempla.

Notes:
  • 4012 Reg. II, 6.
  • 4013 pollutis add B.
Indexed exemplum: TE018976
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para