Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM LIV De sacerdote in Hadenmare qui carbones visus est masticare in perceptione sacramenti.

In Hadenmare villa Dioecesis Treverensis, cum quidam sacerdos qui adhuc vivit, missam celebraret, Theodericus monachus Eberbacensis in hora sumptionis carbones nigerrimos illum vidit masticantem. Est enim4014 sacerdos simplex et rectus, et multa ei4015 divinitus revelantur. Existente me anno praeterito cum Abbate meo4016 in eadem villa; habet enim domus de Eberbacho grangiam in eadem villa, et ad eum4017 spectat divina illic procurare; retulit nobis magister grangiae dicens: Tantum pecuniae oportet me dare praedicto sacerdoti, ne ecclesia divinis careat; est enim homo vitae perversae ac luxuriosus, tres missas frequenter in die celebrans4018. Cui Abbas respondit : Prius ei darem pecuniam ne celebraret. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit4019 .
NOVICIUS: Quid significat4020 quod carbones visus est masticare4021. Sumuntne mali corpus Domini?
MONACHUS: Sumunt sicut et boni, sed tantum sacramentaliter. Carbonem ignis creat, et est carbo extinctus4022 ignis nutrimentum. Qui enim indigne Christi corpus tractat et manducat, gehennam sibi praeparat, et nisi de tanta culpa poeniteat, erit in combustionem et cibus ignis aeterni4023 .

-[f° 209]-

Notes:
  • 4014 nimirum idem Theodericus.
  • 4015 BC illi.
  • 4016 B nostro. Conf. V, 14.
  • 4017 ad supradictum sacerdotem. BC eam.
  • 4018 C celebrat.
  • 4019 Cor. I, 11, 29.
  • 4020 BP signat.
  • 4021 ACDP manducare.
  • 4022 B extincti.
  • 4023 Isai. 9, 5.
Indexed exemplum: TE018977
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para