Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM LVIII De Erwino sacerdote qui corpus Domini in missa perdidit.

Quidam sacerdos Erwinus nomine, Coloniae in ecclesia beati Petri ad altare sanctae crucis missas celebrare cousue- vit. Hic cum die quadam post factam transsubstantiationem hostiam deponeret, de altari rotabatur. Quam cum ubique circa altare quaereret, et populus cum eo, non est inventa. Haud dubium quin per manus sanctorum angelorum perlata sit in sublime altare Dei, ne sacerdos luxuriosus eam sumeret ad suam damnationem. Habebat enim concubinam suam manifeste. Simile habes in distinctione secunda capitulo quinto, de sacerdote cui columba ob fornicationem sacramentum tulit. Alii sunt sacerdotes circa sacramentum altaris tam negligentes, et tam indevoti, ut ex consuetudine conficiendi corpus Domini, a cibis aliis non discernant.

Indexed exemplum: TE018981
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para