Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM LIX De Daniele Abbate qui in calice reperit crudam carnem.

Abbas Daniel de Sconavia cum Prior esset apud nos, sicut ipse nobis retulit, celebrandi gratia capellam sancti Reynoldi4029 quae sita est iuxta ecclesiam sanctorum Apostolorum in Colonia, intravit. Qui cum sacerdotalibus fuisset indutus, et populus ad audiendam missam per nolam convocatus, cum calicem praepararet, particulam crudae carnis illi intrinsecus reperit adhaerentem. Territus valde, cum deliberaret utrum sibi esset celebrandum vel cessandum, populum timens scandalizare si vestes exueret, panem calici superposuit, vinum et aquam infudit, sicque celebrans totum simul sumpsit. Dicta missa requisivit ab inclusa cui calix commissus fuerat, quis novissime in eodem calice celebrasset. Quae respondit: Dominus Bertolphus cognomento vorator lardi4030. Erat enim iam4031 dictae ecclesiae sanctorum Apostolorum canonicus, sacerdos saecularis nimis, modicum vel nihil habens religiositatis, devotionis, sive divini timoris. Ego puto me eidem missae interfuisse. Confessus est nobis praefatus Daniel, et si tunc non mihi, nunquam se in aliqua missa tantum habuisse consolationis ante4032 vel postea quantum in illa. Postea cum idem Bertolphus hospitaretur apud nos, Abbas noster negligentiam ei recitavit; sed nescio qualiter Deo satisfecerit.
NOVICIUS: Melius esset tam miserae vitae sacerdotibus de qualibus supra dictum est, tacitis verbis, et remota intentione, tantum simula- torie celebrare, quam corpus Domini conficere et sumere ad iudicium sibi.
MONACHUS: Plus istos quaedam auctoritas dicit peccare, quia nihil simulatorie, nihil praestigiose, vel aliter quam institutum est in ecclesia, in hoc sacramento fieri debet. Idem sentiendum est de his qui sine ordinibus celebrant, et more symearum alios imitantur.
NOVICIUS: Unde hoc probas?
MONACHUS: Ozias Rex Juda cum ex nimio fervore devotionis officium sacerdotale sibi usurparet, a Domino lepra percussus est4033. Non puto quin multi fuere sub eo4034 mali sacerdotes indigne offerentes, qui tamen puniti non sunt. Ex poena cognoscitur culpa. Audi de hoc recens exemplum.

Notes:
  • 4029 C Reynaldi.
  • 4030 ACDP dominus talis, nomine (D ex nomine) eum designans.
  • 4031 iam add B.
  • 4032 BCP antea.
  • 4033 Paral. II, 26, 19.
  • 4034 B sub eo fuerunt, AP sub eo essent, C essent sub eo.
Indexed exemplum: TE018982
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para