Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM VI De sacerdote qui hostiam in ore ob maleficia servans, de ecclesia egredi non potuit.

Sacerdos quidam luxuriosus feminam procabatur. Et cum illius non posset habere consensum, dicta missa corpus Domini mundissimum in ore tenuit, sperans si sic illam deoscularetur, quod vi sacramenti voluntas eius ad suos libitus inclinaretur. Sed Dominus qui per Zachariam3792 Prophetam conqueritur de huiusmodi sacerdotibus dicens: Et me crucifigitis gens tota die, tali ordine maleficia eius impedivit. Cum exire vellet de ostio ecclesiae, sic sibi crescere videbatur, ut laquear oratorii vertice pulsaret. Territus miser hostiam de ore suo extraxit, et quia mentis inops erat, in angulo ecclesiae eam sepelivit. Timens vero ultionem divinam super se citius3793 venturam, sacerdoti cuidam sibi familiari confessus est sacrilegium. Qui simul ad locum accedentes, reiecto pulvere non repererunt speciem panis, sed formam licet modicam hominis in cruce pendentis. Erat enim carnea et cruenta. Quid postea de ea factum sit, vel quid sacerdos egerit, non recordor, quia diu est ex quo haec mihi ab Hermanno cantore nostro, cui historia satis nota erat, recitata sunt.
NOVICIUS: Deterior fuit iste crucifixoribus Christi.
MONACHUS: Verum est quia si illi cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent3794 . Iste cognitum contempsit, et3795 contemnendo crucifixit. Jam tibi satis probatum arbitror quod sub specie panis sit verum corpus Christi, et tam a malis quam a bonis sacerdotibus conficiatur.
NOVICIUS: Si sacerdotes omnes talia audirent, auditisque crederent, puto quod plus quam modo deifica sacramenta honorarent.
MONACHUS: Satis miserabile3796 est, quod nos homines pro quorum salute hoc sacramentum institutum est, tam tepidi circa illud3797 sumus, cum bruta animalia, vermes et reptilia in illo Creatorem suum recognoscant3798.

-[f° 172]-
Notes:
  • 3792 R Malachiam, ut supra VIII, 27. Idem locus occurrit infra X, 20, tacito Prophetae nomine.
  • 3793 CP ocius.
  • 3794 Cor. I, 2, 8.
  • 3795 et om AD.
  • 3796 ADP mirabile.
  • 3797 circa illud add B.
  • 3798 B cognoscant.
Indexed exemplum: TE018849
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para