Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM LXI Item de alio qui sine ordinibus celebrans crucifixum vidit lacrimantem.

Diaconus quidam Steinveldensis de ordine Praemonstratensi, Gerardus nomine apostatans, circa quatuor tempera se ordinem sacerdotalem suscepisse finxit, et Coloniae in basilica sancti Mychaelis, quae in Porta Martis posita est, quasi primam missam instruente eum sacerdote miserrimus celebravit. Ego eidem missae tunc scholaris interfui; et multas recepit oblationes. Confessas est postea sacerdoti qui ei astitit, a quo ego audivi, quod quotiens se vertit ad populum, crucifixum contra se stantem viderit lacrimantem. Est enim imago eadem antiqua et sculpta, magna satis. Nam pius Dominus qui olim flevit super malitia4036 ruiturae civitatis Jerusalem, et de praesumptione tanta lacrimari dignatus est. Ex lacrimis vero imaginis divinae considerans magnitudinem culpae, poenitentia ductus, Sedem Apostolicam petiit4037, et in eadem via vitam finivit. Haec dicta sufficiant de sacerdotibus indigne conficientibus. De indigne sumentibus aliqua tibi dicam exempla.

Notes:
  • 4036 BC malitiam.
  • 4037 BC petivit.
Indexed exemplum: TE018984
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para