Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM LXIV De converso proprietario qui corpus Christi sumere non potuit.

Vix duo anni sunt elapsi, quod conversus quidam de ordine nostro infirmatus est graviter, in Pictavia domo quae dicitur Fumoringens. Cuius confessionem cum Abbas audivisset, eumque satis diligenter ad emundationem conscientiae monuisset, aliatum est ei corpus Domini. Quod quidem aperto ore suscepit, sed os ad masticandum4043 claudere non potuit. Mirantibus universis qui aderant, sacerdos sacramentum extrahens alteri dedit infirmo, quod ille devote satis sine omni suscepit impedimento. Non multo post conversus idem mortuus est; et causa salutem eius impediens declarata est. Nam quinque solidi, non argentei, sed aerei, cum esset abluendus, circa eum inventi sunt. Non enim ei licuit habere pecuniam. Et glorificaverunt Deum videntes haec. Ad mandatum vero Abbatis in campo4044 sepultus est, et super eum iidem solidi proiecti, dicentibus omnibus qui aderant: Pecunia tua tecum sit in perditionem4045. Haec cum idem Abbas recitasset in proximo Capitulo generali, subiunxit: Et ut sciatis nullam fuisse infirmitatem in causa, quare corpus Domini sumere non posset, eadem die gallinam integram comedit. Aestimo tibi iam satisfactum quod sub specie panis sit verum corpus Christi, et sub specie vini post consecrationem verus sanguis Christi, et quod digne conficientes atque sumentes mereantur gratiam, indigne vero poenam4046.
NOVICIUS: Etiam si de4047 his dubitassem, amodo dubitare non possem.
MONACHUS: Dicam tibi in fine nunc4048 huius distinctionis quantum Deo placeat, si munde et sollicite fiant, quae tanto sacramento fuerint necessaria.

Notes:
  • 4043 CD manducandum.
  • 4044 Homil. IV. p. 247: « Proprietarii singulis annis excommunicantur; et si in eorum morte modicum quid inventum fuerit, quod proprietatem sapiat, extra cimiterium sine omnibus beneficiis Christianae religionis more animalium brutorum sepeliuntur. »
  • 4045 Act. 8, 20.
  • 4046 ADP culpam.
  • 4047 C in.
  • 4048 BC nunc in fine.
Indexed exemplum: TE018986
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para