Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM LXV De hostia quae in Belle de corporali resilivit, ob vermiculum in ea decoctum.

Circa hoc biennium iuxta Coloniam in villa quae Belle vocatur, gestum est quod dico. Die quadam cum sacerdos missam4049 celebraret, et dicto Evangelio ut saecularibus mos est, ministrante scholare hostiam patenae superpositam super corporale locasset, illa mox resilivit. Putans hoc sacerdos casu accidisse, neque hostiam bene locatam, denuo eandem superposuit, quae remotius eo intuente resilivit quam prius. Cumque tertio id tentasset, quasi turbine impulsa, proiecta est de altari. Quo visu territus est valde, et se tanto ministerio indignum reputans, praecepit scholari, ut eadem hostia reservata, aliam superponeret, quam et consecravit. Dicta vero missa tollens secum hostiam praedictam, Coloniam properavit, inveniensque Priores apud sanctos Apostolos, hostiam eis ostendit; quid de ea actum sit recitavit. Cunctis causam mirantibus, unus clericorum hostiam contra lucem levans, maculam in ea contemplatus est. Quam cum in aspectu multorum fregisset, cymex qui vulgo pediculus parietinus4050 dicitur, apparuit in ea decoctus. Et glorificaverunt Deum4051 omnes qui aderant. Hand dubium quia a sanctis angelis reiecta sit, qui non suait passi, ut panis tam foetido vermiculo corruptus, per ministerium sacerdotis transiret in corpus Domini sui. Hellewicus Prior Montis sanctae Walburgis testatur se eandem hostiam vidisse. Sacerdos adhuc vivit; qui mihi minus credit, interroget illum. Vides quanta sit negligentia sacerdotum nostrorum? Olim sacerdotes legales ad panes propositionis agros ipsi excolebant, seminabant, triturabant, molebant, pinsebant, panes formabant, et coquebant. Erantque de simula4052 mundissima. Attamen in illis panibus sola erat figura. Heu modo panes sub quibus est veritas, id est corpus Christi post consecrationem, modo pinsunt, formant, et coquunt negligenter uxores campanariorum; et ideo tales eveniunt negligentiae. Unde cum Abbas noster die quadam celebraturus esset missam quadam ecclesia, et essent hostiae nigerrime, ait campanario: De quo grano sunt hostiae istae? Respondente illo, de havena, noluit celebrare; valde arguens illum, dixit quod nihil ibi fieret.
NOVICIUS : Quid sentiendum est de spelta?
MONACHUS: Requisitus de hoc dominus Papa Honorius per litteras cuiusdam Abbatis ordinis nostri, respondit, speltam magis pertinere ad hordeum quant ad triticum. De corporali vero tibi etiam referam exemplum.

Notes:
  • 4049 B missam ibidem.
  • 4050 A paretinus.
  • 4051 BP Dominum.
  • 4052 C simila.
Indexed exemplum: TE018987
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para