Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM LXVII Item de corporali quod Godescalcus in exsiccatione rupit, et divina virtus reparavit.

Godesealcus de Volmuntsteine cuius supra memini, cum die quadam corporale cum sacrista nostro4055 extendisset ad poliendum, illudque per medium rupisset, custos illud complicans, in theca reposuit. Postea illud explicans, cum integrum reperisset, miratus est valde, sanctitati praedicti sacerdotis illud ascribens. Quantum gratiae in exsiccatione unius corporalis meruerit4056 virgo -[f° 217]- de Quido4057, habes supra in distinctione septima capitulo vicesimo. Igitur pascha nostrum immolatus est Christus4058. Ipse enim verus est agnus, qui abstulit peccata mundi. Sine esu huius agni, securi non egrediemur de Aegypto, id est de hoc mundo. Differentia et modus comestionis satis in capitulo primo huius distinctionis ventilata sunt. Sic illum comedere studeamus, ut eius virtute de deserto nostrae religionis pervenire valeamus in terram verae promissionis; in qua per ipsum et cum ipso ultimum et aeternum pascha celebrare mereamur. Amen.

Notes:
  • 4055 nostro om AD.
  • 4056 BC meruit.
  • 4057 B Quida.
  • 4058 Cor. I, 5, 7.
Indexed exemplum: TE018989
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para