Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM VII De corpore Domini in ecclesia furato, quod a bobus in agro proditum est.

In villa quae Komele3799 dicitur, nocte fures ecclesiam infringentes, inter cetera etiam scrinium cum corpore Domini inde tulerunt. Qui cum nihil aliud in eo praeter reliquias et pixidem cum sacramento reperissent, nil prorsus de eis curantes, eandem pixidem super sulcum agri villae proximi ponentes confusi recesserunt. Mane cum rusticus quidam3800 cum aratro et bobus in eodem agro araret, venissentque animalia iuxta pixidem, stupentes3801 steterunt. Quos cum arator stimularet, nec procederent, nunc recalcitrando, nunc exorbitando, iratus ait: Quis diabolus est in bobus istis? Non enim clare videre poterat, quia in ortu diei arabat. Diligentius tamen circumspiciens, deprehendit ante pedes boum pixidem, et scrinium ecclesiae suae iuxta illam. Tunc causam rebellionis non ignorans, omnibus in agro dimissis, in villam recucurrit3802, tam sacerdoti quam ceteris quae acta sunt referens. Tunc omnes simul in agrum descendentes cum cruce, thuribulo et cereis, corpus Dominicum in ecclesiam reportaverunt. Huic processioni interfuit Godefridus Prior de Hovenne3803, qui mihi ista recitavit. Similem honorem ei azini exhibuerunt de platea in lutum descendendo, sicut me dixisse recolo distinctione quarta capitulo nonagesimo octavo. Audi nunc de vermiculis visiones satis dignas3804.

Notes:
  • 3799 BC Comede.
  • 3800 quidam add BD.
  • 3801 P stupentia, B stupendo.
  • 3802 BC recurrit.
  • 3803 ACDP Hovene.
  • 3804 visiones satis dignas add B.
Indexed exemplum: TE018850
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para