Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM VIII De apibus quae basilicam corpori Dominico fabricaverunt.

Mulier quaedam cum apes multas nutriret, et illae non proficerent, imo passim morerentur, cum contra hoc remedium circumquaque quaereret, dictum est ei quia si corpus Domini inter illas locaret, mox lues ipsa cessaret. Quae ecclesiam adiens, et se communicare velle simulans, corpus Domini sumpsit; quod statim a sacerdote recedens extraxit, et in uno ex alveolis illud locavit. Mira Dei potentia. Vermiculi Creatorem agnoscentes3805, de favis suis dulcissimis hospiti3806 dulcissimo capellulam3807 mirae structurae fecerunt, in qua altare eiusdem materiae erigentes, sacratissimum corpus super illud posuerunt. Et benedixit Dominus operibus eorum. Processu temporis cum femina idem vasculum aperuisset, et iam dictum oratorium considerasset, expavit, currensque ad sacerdotem, confessa est ei omnia et quae egit et quae vidit. Tunc ille assumptis secum3808 parochianis suis ad vasculum venerunt, apes circumvolantes et in laudem creatoris bombizantes abcegerunt, capellulae parietes, fenestras, tectum, campanile, ostium, et altare admirantes, corpus Domini cum laude et gloria ad ecclesiam3809 retulerunt. Licet enim3810 mirabilis sit Deus in sanctis suis3811, mirabilior tamen in his minimis praedicatur. Ne ergo aliquis de cetero tale quid praesumat, referam tibi rem terribilem, quam mihi anno praeterito magistra de Insula sancti Nycholai recitavit.

Notes:
  • 3805 C Creatorem suum cognescentes.
  • 3806 C hospiti suo.
  • 3807 BC capellam.
  • 3808 secum add B.
  • 3809 ad ecclesiam add BC.
  • 3810 enim om ABD.
  • 3811 Psal. 67, 36.
Indexed exemplum: TE018851
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para