Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XII De Theoderico milite de Rulant qui fluxu4131 sanguinis laborans Sarracenos miraculose fugavit.

Frater Walterus monachus in Hemmenrode referre solet miraculum mirabile, cul se interfuisse memorat. Cum peregrini in prima expeditione obsiderent civitatem Acharon4132, contigit quodam4133 die, ut egressi Sarraceni manu violenta propellerent Christianos in castra sua. Erat autem ibi tunc4134 miles quidam iuvenis Theodericus nomine, frater domini Ko- nobis de Rulant, qui adhuc vivit. Is4135 fluxu sanguinis adeo laborabat et infirmabatur, quod in lecto suo non per se, sed in lintheamine vertebatur. Hic audito strepitu et clamore fugientium, interrogavit quid hoc esset. Et cum audisset rem, iussit sibi afferri arma sua, et se armari in lecto sedendo. Tandem strato dextrario suo, et4136 accinctus ense, iussit se levari super equum suum, et fluebat sanguis etiam per sellam. Acceptaque lancea exivit dicens: Deus adiuva me, et sanctum sepulchrum. Qui tanta vehementia prorupit in Sarracenos, transiens et circumgyrans, percutiens et propellens, quod omnes Christiani animati et confortati sunt per eum solum, adeo quod eiecerunt hostes a castris4137. Quo facto rediit ad lectum infirmitatis suae, et tertia die mortuus est. Audi nunc de iustitia miraculum satis gloriosum.

Notes:
  • 4131 libri in fluxu.
  • 4132 BCP Achon.
  • 4133 CD quadam. Conf. IX, 2.
  • 4134 DEP tunc ibi.
  • 4135 B in.
  • 4136 et om B.
  • 4137 CP a castris sais, B de suis castris.
Indexed exemplum: TE018685
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para