Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XIII.4138 De milite cuius vinea collecta, ob perfectionem decimationis repleta est miraculose.

Miles quidam in dandis suis decimis tantae erat devotionis ac iustitiae, ut ei summum esset studium illas solvere sine mora, sine dolo, sine vexatione. Habebat autem4139 vineam quandam quae circa decem carratas annuatim facere solebat. Tempore quodam ut post patuit magis ex Dei dispensatione quam ex aeris intemperie, postquam collectum est vinumque expressum, una tantum inventa est carrata. Quo audito miles, servo suo verbum memoria dignum respondit: Quod meum erat, inquit, mihi Dominus tulit, ego illi portionem suam non auferam; vade et da sacerdoti carratam hanc pro decima. Quod et factum est. Eodem tempore militis germanus sacerdos quidam iuxta praedictam vineam transiens, eam uvis refertam vidit; moxque ad fratrem intrans, de negligentia illum arguit dicens: Quare nondum collecta est vinea vestra? Respondente illo, diu collecta est; sacerdos subiunxit: Nequaquam; iam illam plenam vidi. Quaesitum est et inventum, nec unquam aliquo anno uberiores fructus fecit quam in illo. Haec nobis eodem tempore recitata sunt, et satis doleo quod nomen militis sive loci non retinui. Aliud tibi referam de humilitate miraculum satis magnum.

Notes:
  • 4138 Homil. III. p. 78.
  • 4139 BC enim.
Indexed exemplum: TE018686
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para