Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XVI De Sophia Abbatissa cui tenuis cervisia versa est in vinum.

In Hovenne4148 domo sanctimonialium ordinis nostri, quae Abbati nostro commissa est, anno praeterito quaedam Abbatissa defuncta est, nomine Sophia. Haec tam fervens et tam rigida fuit circa disciplinam, ut sorores saepe turbatae, quod erat virtutis vitium iudicarent. Huic aliquando tenuis cervisia est in vinum conversa. Quant etiam angelus Domini quadam nocte cum de matutinis exiret, cum laterna4149 antecedebat. Haec duo miracula in extremis confessa est Abbati nostro domino Henrico. Hic cum canonicus esset in ecclesia Bon- nensi, et ipsa sanctimonialis in Ditkirgen, quae est domus nigri ordinis, Deo inspirante ille relictis omnibus conversionis gratia ad domum nostram venit, et ipsa pro eius perseverantia quanto intentius potuit Domino supplicavit. Paucis diebus elapsis cum a fratribus suis carnalibus vi fuisset reductus ante habitus susceptionem, ipsa iam desperans dimisit orationem4150. Quant ipse mox in somnis ob hoc arguens, et ut omissas orationes reinciperet4151 admonens, adiecit: Primam missam meam audies in ordine Cisterciensi. Quod ita Dei nutu factum est. Nam ipse ad nos rediit, et ipsa habitum mutavit; sicque in Monte sanctae Walburgis, ubi tunc Priorissa fuit, primam eius missam audivit.
NOVICIUS: Non miror si Deus huic religiosae feminae praedicti potus mutavit saporem, cum mihi novicio, ut de perfectis taceam, amara quaeque converterit4152 in dulcorem. Melioris siquidem saporis nunc mihi videntur nostra incondita pulmentaria, quam ante conversionem fercula carnium delicatissima.
MONACHUS: Farinula Helisei, id est gratia Christi facit4153 hoc. Jordanus vero monachus de Hemmenrode aliquibus annis quod magis fuit miraculosum, studio abstinentiae ab omni potu abstinuit, tempore tamen messionis sive in multo caumate cum reliquis laborans. Ut ad praedicta redeamus, sicut Deus bonis et amara quaeque cum gratiarum actione gustantibus convertit in dulcedinem, ita aliquando ingratis dulcia in amaritudinem4154.

Notes:
  • 4148 ACDEP Hovene. Homil. II. p. 5: « Beatae memoriae Sophiae Abbatissae de Hovenne, tenais cervisia, quae modicum ab aqua differt, bis conversa est in vinum. » Ubi editum est Terouenne.
  • 4149 BP lucerna.
  • 4150 B orationes.
  • 4151 ACE ut omissas reciperet orationes, B omissas orationes ut reciperet.
  • 4152 C convertit, B convertat.
  • 4153 P fecit, Reg. IV, 4, 41.
  • 4154 BC add convertit.
Indexed exemplum: TE018689, TE018690
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para