Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM II De Winando qui infra unam horam ab Jerusalem translatus est in Dioecesim Leodiensem.

In Dioecesi Leodiensi villa quae Elzelo dicitur, laicus quidam habitabat religiosus nomine Winandus, matris4069 monachi nostri Winandi, a quo nomen traxit, avunculus. Hic tempore quodam peregrinationis gratia cum quibusdam provinciae suae hominibus Jerosolymam profectus est. In die vero Paschae cum post sollemnia missarum se ad reditum illi praepararent, eisque4070 praedictus Winandus ut homo devotus suaderet dicens, conveniens est fratres, ut in hac sacratissima die quiescentes, omnes eius horas peraudiamus; persuadere non potuit. Festinantibus eis ad portum, ipse remansit, omniaque diei illius officia peraudiens, solus post eos die sequenti iter arripuit. Cui persona magnae reverentiae in4071 equo occurrens atque salutans, ait: Cur sic bone homo solus incedis, vel unde venis? Respondente eo, ab Jerosolymis venio, et sic atque sic mihi contigit; ille protinus subiunxit: Ascende et sede post tergum meum, bene insequemur socios tuos. Quod cum fecisset, eadem die iuxta praedictam villam eum deposuit dicens: Cognoscis ubi sis? Dicente illo, provinciam quidem agnosco4072, sed quid circa me agatur ignoro; egues adiecit: Quia Christum honorasti, idcirco missus sum ut te reducerem. Ecce domus tua, vade et enarra mirabilia eius quae circa te gesta sunt. Quem cum noti eius vidissent, dixissentque, ubi sunt socii tui? respondit: Hodie fui in Jerusalem, et reliquerunt me heri4073 ibidem, praecedentes me. Et non crediderunt ei, dicentes: Senex iste delirat. Qui statim concivium subsannationes declinans, cum pecunia quae ei supererat ex4074 gratia coelestis convectoris, limina beati Jacobi Apostoli petivit, et antequam socii eius redirent, ipse rediit. Duplici igitur4075 testimonio glorificatus, peregrinorum videlicet quod in Pascha in Jerusalem sit relictus, et concivium quod die sequenti in Elzelo sit visus, ab utrisque magnificatus est Dominus, tanta mirabilia4076 ubique divulgantes.
NOVICIUS: Si Gerardus de Holenbach, sicut dictum est in distinctione octava capitulo quinquagesimo nono4077, translatus est in ictu temporis ab India in provinciam nostram ministerio diaboli, Dei tamen praecepto, non hoc miror de coelesti nuncio. Antiqua nostris temporibus renovantur miracula. Helias Tesbites per currum4078 et equos raptus est in paradisum4079; hic vero non minus miraculose per equum et equitem in morula temporis transvectus est per multa spatia maris atque terrarum.
MONACHUS: Ego tecum sentio. Audi nunc aliqua de personis ordinis nostri miracula.

Notes:
  • 4069 E frater matris, B pater matris.
  • 4070 C eisdemque.
  • 4071 CP illi in.
  • 4072 CP cognosco.
  • 4073 heri om CP.
  • 4074 ADE et.
  • 4075 CDP ergo.
  • 4076 CP miracula.
  • 4077 ABEP octavo.
  • 4078 CP currus.
  • 4079 Reg. IV, 2, 11.
Indexed exemplum: TE018674
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para