Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XX Item de cruce lanceata cui simile contigit.

Circa idem tempus Otto contra Philippum amendons cum exercitu, usque Wizinburg4165 pervertit. Ubi satellitibus eius quandam ecclesiam intrantibus, unus ex illis crucifixum in eminenti loco positum, tunica linea et cum multo studio con- suta tecum vidit et concupivit. Quam cum manu non potuisset4166 attingere, lancea nisus est extrahere. Et quia firmiter imagini connexa fuit, in diversis locis illam pupugit. Dominus vero ut sibi factum ostenderet, quicquid eius imagini iniuriae vel contemptus irrogatur4167, egit sua potentia ut de singulis punctionibus sanguis ubertim emanaret. Semel enim adhuc mortalis confixus atque lanceatus est in terris, et tamen quotidie sedens ad dexteram Patris se configi per Prophetam conqueritur dicens: Et me configitis gens tota die. Quanta vero poena tales sequatur, sequens miraculum declarat.

Notes:
  • 4165 D Wisenburgh, BCE Wirzinburg.
  • 4166 CD posset.
  • 4167 Gregor. Moral. X, 29, 48: « irrogata ab aliis mala multiplicius reddere. » Conf. supra IV, 10.
Indexed exemplum: TE018694
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para