Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XXI De furibus qui in Traiecto crucem furati sunt et suspensi.

Apud inferius Traiectum hoc anno sacrarium in ecclesia sancti Martini fures effringentes, quosdam thesauros una cum cruce pretiosissima gemmis et auro decorata asportaverunt. Qui cum essent plues, duobus crucem committentes, ipsi cum thesauris abierunt. Mane cum tantum sacrilegium ad notitiam Episcopi atque canonicorum pervenisset, dolentes valde, maxime de cruce ob portionem ligni Dominici, milites per diversas vias miserunt, qui fugientes insequerentur4168. Hi vero qui crucem portabant, per stratam publicam incedebant. Ad quos cum pervenissent milites, nil de eis mali suspicantes, pertransierunt. Christus vero in quem peccaverunt fures a sensu alienavit, gressum fixit, ita ut a strata declinantes paludem intrarent, nec tamen motis pedibus procedere possent. Altera vero die praedicti milites reversi, cum eos pene in eodem loco et maxime lutum calcando vidissent, mirati dixerunt: Isti sunt quos heri hic dimisimus. Ad quos cum unus clamasset, boni homines male inceditis, quare non ascenditis stratam tritam? responderunt illi : Bene incedimus, non vos sollicitet iter nostrum. Tunc unus ex militibus Deo inspirante dixit ad socios: Aliquid istud portendit, forsitan rei sunt, teneamus illos. Ad quos cum descenderent, illi crucem paludi immerserunt. Interrogati vero de furto, responderunt: Nos crucem tulimus, ubi sit scimus; sed nisi certi de vita fuerimus4169, nunquam illam ostendemus. Quid plura ? Ducuntur ad Episcopum, gratia crucis promittitur immunitas, crux ostensa reportatur, extra provinciam conducuntur. Et quia iustus iudex nullum peccatum relinquit inultum, et saepe peccato punit peccatum, permisit ut sequenti die iterum ecclesiam infringerent, in qua capti sunt, et suspensi.
NOVICIUS: Satis evidens fuit hoc miraculum.
MONACHUS: Tanta est virtus crucis, ut et suis contemptoribus ut dictum est inferat poenam, et venerantibus illum restituat sanitatem.

Notes:
  • 4168 AE insequuntur.
  • 4169 BE sumus, ADP simus.
Indexed exemplum: TE018695
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para