Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XXII De matrona quae sine dolore peperit, cum convenisset in mariti signatione.

Cum Scholasticus Coloniensis Oliverus crucem praedicaret in Flandria, sicut ipse nobis retulit, inter reliquos signatus est ibi miles dives et honestus. Quod ubi uxor eius comperit, afflicta est usque ad mortem. Erat enim vicina partui. Ad quam Oliverus consilio mariti ingressus, inter verba consolationis addidit et haec : Si consilio meo acquieveris, et virum tuum Christo militare permiseris, ab imminenti periculo sine dolore liberaberis. Cumque illa verbis eius placata fuisset, Scholasticus subiecit4170: Tempore partus veste mariti tui signata te contegas, et crucis virtutem senties. Solebat enim cum maximis cruciatibus parere. Mira Christi4171 clementia. Instante hora pariendi, illa non immemor consilii, pallio viri se texit, et pene sine omni dolore partum4172 effudit. Alia de cruce aeque miraculosa in sequentibus tibi recitabo, quia ad elementorum miracula festino.
NOVICIUS: Quot sunt elementa?
MONACHUS: Quatuor, ignis videlicet, aer, aqua, terra4173. In quibus videtur temporibus nostris impleri hoc quod per Salvatorem in Evangelio dicitur: Erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae supervenient universo orbi, et reliqua quae ibi sequuntur4174. Alibi praedicit bella et terrae- motus4175 per loca, pestilentias et famem, terroresque de coelo, et signa magna4176. Licet haec omnia ante diem iudicii plenius sint implenda, ex parte tamen ea vidimus impleta, secundum quod subiecta declarabunt exempla. Vidimus enim signa stellarum et pressuras gentium; audivimus sonitus maris et fluctuum4177; audivimus etiam quod filius hominis in nubibus visus sit, terroresque de coelo, et signa magna. De igne, elementoque superiori ad quod stellae pertinent, primo loco dicendum est; postea de ceteris per ordinem.

Notes:
  • 4170 C adiecit, B subiunxit.
  • 4171 C Dei.
  • 4172 B fetum.
  • 4173 CE et terra.
  • 4174 Luc. 21, 25-26.
  • 4175 B terraemotum.
  • 4176 Luc. 21, 10-11.
  • 4177 B add terraeque motum.
Indexed exemplum: TE018696
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para