Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XXIII.4178 De divisione solis in tres partes.

Anno Domini millesimo ducentesimo sexto, Philippo Rege celebrante curiam sollemnem cum principibus, signum magnum apparuit in sole. In tres siquidem partes divisus est, ita ut intervalla essent inter partem et partem, ad instar lylii tres flores habentis. Quod ubi notari coepit, multi concurrerunt, super tanto miraculo disputantes. Hermannus vero Lantgravius interpretatus est, quod unus de principibus imperii eodem anno moriturus esset; nec erat idonea eius interpretatio. Post multam horam conierunt4179 partes, et redintegratum4180 est corpus solare. Abbas Karolus Vilariensis, nec non et monachus eius Wigerus eidem curiae interfuerunt; quae dicta sunt viderunt, nobis eodem tempore visa referentes. Facta est haec visio tertio Kalendas Februarii.
NOVICIUS: Quid tibi significare videtur tripartita haec solis divisio?
MONACHUS : Deus statum imperii principibus congregatis ostendere voluit. Sol videtur hoc loco designare Romanum imperium. Sicut4181 sol magnitudine et splendore praecellit universa sydera coeli, sic idem imperium augustius fulget ceteris regnis mundi. Apud Romanum imperium quandoque fuit monarchia, ut sicut stellae lumen habent a sole, ita Reges ut regnare possent, haberent ab Imperatore. Triplex solis divisio designabat schisma imperii, in tres principes divisi, qui omnes nomen Romani Regis sibi usurpabant. Primus fuit Fredericus, qui adhuc patre vivente fuerat in Regem a prin- cipibus electus, cui etiam omnes iuraverant. Secundus erat avunculus eius Philippus, post mortem fratris neglecto Frederico in Regem a quibusdam principibus electus4182. Tertius Otto fuit, a Coloniensi Archiepiscopo eiusque auxiliariis substitutus. Isti ambo Aquisgrani coronati fuerant in Regem. Horunt uno occiso, et altero deposito atque defuncto, Fredericus eiectus4183, qui hodie imperat, solus regnare coepit, et quasi ad suam plenitudinem sol divisus rediit. In quibusdam provinciis eodem die visae sunt quinque partes. Per tres partes supradictos tres Reges intelligo; per duas, quartam et quintam4184, Bernardum Ducem Saxoniae, et Bertolphum Ducem Ceringiae, qui satis pro imperio ambo laborabant4185, accipio.

Notes:
  • 4178 Homil. III. p. 170.
  • 4179 AEP coierunt, CD convenerunt.
  • 4180 BCE reintegratum.
  • 4181 B add enim.
  • 4182 cui etiam - electus add B.
  • 4183 E electus.
  • 4184 ACE duas quintas, P duas reliquas.
  • 4185 AE qui satis pro imperio laborabant, B qui ambo satis pro imperii dignitate laborabant.
Indexed exemplum: TE018697
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para