Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XXIX De sacerdote in Elyzacia fulminato.

Est villa in Episcopatu Treverensi, Elyzacia vocata, in qua anno praeterito quarta feria ante Nativitatem sancti Johannis contigit, hoc grande ac terribile miraculum. Sacerdos loci Henricus nomine dum sederet in taberna, facta est intemperies aeris maxima. Quo festinante cum campanario suo in ecclesiam, cum campanas pulsarent, crevit tempestas, et nebula, et inenarrabilis strepitus aeris in ecclesia. Veniensque repente ictus turbinis, prostravit utrumque, clericum scilicet et campanarium, ita quod campanarius sub clerico iacebat. Campanarius vero in nullo laesus est, clerico extincto. Cuius genitalia exusta sunt, reliquo corpore intacto. Quae filius eius accurrens, calcando extinxit, et avulsit. Ex quo patet fornicatorem illum fuisse. Vestimenta vero eius ita sunt lacerata, ut nulla particula cohaereret solidae parti, nec solida essent, excepta illa particula in qua dependere solebat manipulus in sinistro brachio. Sed et stivalia sua quae nova erant, ita sunt dilacerata, ac si fuscinulis dissipata essent. Soleae vero sic sunt factae4200, ac si in aqua fervida fuissent decoctae. Campanarius autem in maximo timore ac stupore iacens, vidit daemones insultum facientes in ecclesia; sed et capsula quae erat post altare, prosiliit super altare, et apertura facta est in ea, quae adhuc ita remanet. Sancti vero quorum reliquiae ibi sunt, egressi fortiter resistebant daemonibus, et factum est inter sanctos et daemones vehementissimum certamen. Tandem devicti daemones, cum corpus4201 asportare non possent, partem tecti secum abstraxerunt. Refert idem campanarius quod corpus sacerdotis usque ad tectum turris, sub qua scilicet4202 pulsantes steterant, et sub qua prostrati iacebant, violentia daemonum aliquotiens sit raptum, sed beneficio sanctorum relapsum. Aiunt clericum eundem tunc de novo acquisisse4203 coronam coreizando4204, quam quasi victor iuxta domum4205 suspendit, ut ibi stulti homines luderent, ducerentque choreas4206.
NOVICIUS: Sicut in hoc sacerdote considero, in dilaceratione vestium atque calciamentorum Deus punivit superbiam; sicut4207 in exustione genitalium, luxuriam.
MONACHUS: Bene sentis; quia saepe poena respondit4208 culpae. Hoc etiam te scire volo, et probare exemplo, quod sicut Deus ut dictum est malos per fulmina atque tonitrua de coelo punit, ita per eadem aliquando bonis succurrit.

Notes:
  • 4200 E fractae.
  • 4201 Domini.
  • 4202 P simul.
  • 4203 BC acquisivisse.
  • 4204 BDEP corizando. Choreizare, choros agere, concinere.
  • 4205 D add suam.
  • 4206 BP coreas.
  • 4207 C sic.
  • 4208 B respondet.
Indexed exemplum: TE018703
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para