Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XXXII De cive Susaciensi cuius vestis combusta est, cruce custodita miraculose.

Apud Susaciam civitatem Dioecesis Coloniensis civis quidam in hac ultima expeditione cruce signatus fuit. Eodem tempore ut militem suum Deus tentaret, sicut legitur de sancto Job, permisit ut domus eius incendio periret. Flammis vero sopitis, cum omnia quae incendi poterant, in cinerem fuissent redacta, particula vestis eius quam crux occupaverat, integra inter favillas est reperta. Et mirati sunt omnes, tantam sanctae crucis virtutem ubique dilatantes. Simile miraculum in alio loco contigit, sicut audivi a magistro Jobanne Decano Aquensi.

Indexed exemplum: TE018706
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para