Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XXXIV De clerico qui a meretrice infamatus incendium non sensit.

Gerungus Scltolasticus Bonnensis, nuper veniens de studio Parisiensi, historiam retulit satis mirabilem, recentiori tempore illam asserens gestam. Familiam, inquit, cuiusdam viri nobilis atque potentis de Francia, meretrix4215 speciosa sequebatur. Cum qua cum4216 multi indifferenter peccarent, clericus quidam religiosus eiusdem nobilis capellanus, de subversione familiae dolens, dominum his verbis allocutus est dicens: Omnis pene familia vestra meretricis huius contubernio4217 corrumpitur, quorum -[f° 242]- peccata omnia Deus de manu vestra requiret. Et hoc sciat nobilitas vestra, quod meo servitio carebitis, si non fuerit amota. Mox illa vocatur, verba ei sacerdotis intimantur; ad quae sic respondit: Domine ex invidia loquitur haec. Quia voluptati4218 eius consentire nolui, idcirco me persequitur. Illo respondente, mentiris, vir enim castus est; illa mox subiunxit: Ego celerius faciam vos experiri veritatem. Statim accedens ad clericum, sub forma poenitentis, lacrimis perfusa, post fictam confessionem adiecit: Domine tam vehementer de persona vestra tentata sum, nisi mihi consentiendo ignem a vobis succensum extinguatis, vivere non potero. Ad quod verbum cum se vir iustus signasset, eamque illa hora verbis quibus poterat submovisset4219, sequenti die iterum venit, verba iam dicta repetivit, hoc etiam adiiciens: Si non feceritis quod postulo, ecce me ipsam interficio4220. Quo audito, cum plurimum timeret, nec tamen aliquo modo libidini consentire proponeret, respondit: Ecce tali die, tali in loco, si volueris tecum dormiam, dummodo te non interfeceris. Sic illa laeto4221 animo recedente, dominum suum mox adiit, et quia capellanus suus sibi talia ac talia promisisset, verbis procacibus indicavit. Interim clericus scholari suo praecepit, ut in designato loco lectum ex lignis plaids componeret, ligna arida cum stramine subiiceret, deinde lintheamen decenter superextenderet. Quod et factum est. Die vero statuto venit clericus, venit et mulier; sed clericus stipula prius succensa, lectum ascendit; illam ut simul ascenderet vocavit. Quae flammas ex omni parte cernerns exsurgere, retrocessit; crebriusque vocata, ad tam horrendos4222 amplexus venire recusavit. Clericus vero Dei adiutus gratia, non aliter sensit illum ignem, quam ventum roris flantem, nec est adustus capillus eius4223, neque vestimenta eius in aliquo sunt laesa. Quod ut misera illa vidit, territa, et ad horam de tam grandi miraculo compuncta, tam domino suo quam ceteris publice confessa est, quod sanctum virum, sine causa ex solo rancore et invidia ob vindictam praemissae accusationis infamasset. Ipse vero vir venerabilis non ingratus Deo, ad ordinem se transtulit Praedicatorum.

-[f° 243]-

Notes:
  • 4215 CF add quaedam.
  • 4216 B dum.
  • 4217 B concubitu.
  • 4218 C voluntati.
  • 4219 BD submonuisset.
  • 4220 C interficiam.
  • 4221 ADE laeta; mox P recedens.
  • 4222 C horridos.
  • 4223 Dani. 3, 50. 94.
Indexed exemplum: TE018708
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para