Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XXXVI De viatore incendiario quem frigidum ferrum inussit.

Rusticus quidam contra alium habens inimicitias, cuidam maligno homini de ordine viatorum, quales multi sunt, pecuniam dedit, ut domum illius incenderet. Quam sub specie religionis intravit, et tempore convenienti succendit. Immemor miserrimus hospitalitatis, postquam fuisset4227 reaedificata, accepto pretio renovavit incendium. Turbatus homo de damno repetito, omnes de quibus suspicionem habuit accusavit, qui per ferrum candens4228 se expurgaverunt. Denuo domus incensa reaedificata est, et ferrum idem in angulum eius proiectum4229. Quid plura? Venit rursum pseudo viator ille, antiqua corruptus avaritia. Humane satis susceptus, cum ferrum iam dictum vidisset, et quis eius usus esset adinterrogasset4230; respondit ille: Nescio quis domum hanc en altera vice succendit; et cum de quibusdam habuissem suspicionem, candens illud portaverunt, sed non sunt exusti. Tunc ille: Ad aliquos usus posset converti. Quod cum nutu Dei levasset, sic in manu adustus4231 est, ut cum clamore illud iactaret. Quod ubi paterfamilias vidit, incendiarium4232 per vestem tenens, exclamavit: Vere tu es reus. Mox ad iudicem ductus, culpam nollet vellet est confessas4233, sicque poena rotali damnatus4234. Multa enim huiusmodi miracula invenies in distinctione confessionis. Unde his omissis videamus quid Deus miraculorum nostris temporibus operatus sit in aere. Quod vero ipse Dei filius Jesus visus sit in nubibus coeli, non tamen in maiestate, sed in humilitate, exemplis veris tibi potero demonstrare.

Notes:
  • 4227 B fuit.
  • 4228 CFP candens ferrum.
  • 4229 E add est.
  • 4230 BCDFP interrogasset.
  • 4231 B exustus.
  • 4232 EF incendarium; sic E et in titulo.
  • 4233 FP vellet nollet confessus est.
  • 4234 E est damnatus, CFdamnatus est, B condemnatus.
Indexed exemplum: TE018710
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para