Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XXXIX Item de alia cruce quae visa est in villa Docheym4240 provincia Frisiae.

Tertia fuit apparitio in Dioecesi Traiectensi, in villa Docheym ubi sanctus Bonifacius coronatus fuit martyrio; ubi in die martyris eiusdem, cum multa millia accessissent ad indictam stationem, apparuit crux alba et magna, ac si trabs ex transverso trabis artificialiter composita fuisset. Hoc signum vidimus omnes: verba sunt praedicti Oliveri; movebatur autem paulatim ab aquilone ad meridiem. Huic visioni interfuerunt dominus Henricus Abbas noster, et Winandus monachus eius, qui et ipsi viderunt4241.

Notes:
  • 4240 Dockum. ADE Dochne; mox C provinciae, FP in provincia.
  • 4241 B qui et mihi recitaverunt. Conf. IX, 48. p. 204.
Indexed exemplum: TE018713
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para