Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XLI De nube quae in Saxonia cadens multos submersit.

Hoc anno in Saxonia nubes integra de aere cadens inter duo montana, multis tam in corporibus quam in rebus fuit damnosa. Tantis enim aquis abundabat, ut monasterium in valle proxima situm pervaderet, et omnem in eo animam viventem, ab homine usque ad pecus, extingueret. Officinas evertit, supellectilem devexit, sepes destruxit4243. Quinque tantum monachi in turrim fugientes, ex omnibus salvati sunt. Vocatur autem idem monasterium Winendenburg, et est de ordine Nigrorum. Deinde idem torrens intolerabilis impetu suo civitatem vicinam invadens, cuius vocabulum est Isleve4244, similia ibi operatus est mala. Omnesque ecclesias, nec non et omnia civitatis habitacula violenter intravit, homines atque iumenta submersit. Et quia Deo non est cura de bobus sed de hominibus, magnum et memoria dignum in suffocatis ostendere dignatus est miraculum. Nam omnes illi qui transacto diluvio in ecclesiis sive4245 domibus reperti sunt, niveo can- dore nitebant. Qui autem in tentoriis sive4246 tabernis extincti erant, carbonibus nigriores apparebant. Tali enim caractere Deus bonos distinguebat a malis.
NOVICIUS: Sicut in hac plaga considero, non casu sed Dei iudicio iusto4247 flagellamur.
MONACHUS: Hoc plenius notare poteris in diluvio Frisiae, in quo amplius quam centum millia hominum simul extincta sunt, ac deinde anno tertio circa quadraginta millia. Tempus et causam eiusdem plagae satis expressi in distinctione septima capitulo tertio.
NOVICIUS: Videntur mihi diluvia haec particularia celerem iudicis adventum praenunciare.
MONACHUS: Verum est, quia eodem tempore impletum pro parte est, quod ipse promisit4248 dicens: Erit in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore4249 . Nam sicut mihi retulit Abbas sancti Bernardi, timor tantus erat in Frisia, ut singuli singulis momentis mortem suam exspectarent, et quasi arescerent prae exspectatione. In qua tanta facta est pressura populorum, ut multi Frisonum provincias peterent alienas.
NOVICIUS: Ego ista tunc temporis intellexi.
MONACHUS : Ex quo loqui coepi de aquis, ostendere tibi volo, quanta Deus miracula etiam nostris temporibus operatus est in illis.

Notes:
  • 4243 B detraxit.
  • 4244 Eisleben, ubi hoc contigit anno 1222.
  • 4245 E in domibus.
  • 4246 ACDEFP in theatris sive in.
  • 4247 B iusto Dei iudicio, P Dei iusto iudicio.
  • 4248 AP praemisit, C permisit.
  • 4249 B add et exspectatione, et cetera.
Indexed exemplum: TE018715
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para