Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XLVI De Richardo Rege Angliae et periculo eius in mari.

In prima expeditione Jerosolymitana Richardus Rex Anglorum cum multitudine peregrinorum copiisque maximis transfretavit. Die quadam circa crepusculum orta est in mari tempestas validissima, ita ut naves procellis concussae, et vi ventorum impulsae, mortem omnibus intentarent. Rex vero sicut et ceteri mortem ante oculos habens, tota illa nocte clamavit: O quando erit tempus, in quo4264 grisei monachi surgere solent ad laudandum Deum? Tanta enim bona illis feci, ut non dubitem quin mox ut coeperint pro me orare, Dominus nos respicere debeat. Mira fides Regis. Dominus vero qui dicit: Si habueritis fidem sicut granum synapis, dicetis huic monti, transi hinc, et transiet4265 , evidenti miraculo fidem iam dicti Regis remuneravit. Nam circa octavam horam noctis tempore matutinali, monachorum surgentium Dominus orationibus excitatus, et ipse per potentiam consurgens, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna, ita ut omnes de tam subita maris immutatione mirarentur. Reversus vero idem Rex, gratia eiusdem miraculi amplius ordinem honoravit, quasdam domus eleemosynis ditando, de novo alias exstruendo4266. Haec de miraculis aquarum dicta4267 sufficiant, quia ad miracula terrae festino.

Notes:
  • 4264 CF quando.
  • 4265 Matth. 17, 19.
  • 4266 BCDF construendo.
  • 4267 dicta om BD.
Indexed exemplum: TE018720
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para