Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XLVII De pressuris quae facta sunt nostris temporibus.

Videtur nostris temporibus impletum quod Dominus in Evangelio dicit: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae et fermes, terroresque de coelo, et signa magna. Licet de his aliqua dixerim exempla, superaddam nunc plura. Nostris temporibus gens Sarracenorum duce Salatino Rege Syriae surrexit contra gentem Christianorum, a quo capta est Jerusalem cum terra sancta. Contra quam gentem perfidam tres vidimus expeditiones maximas fidelium. Prima fuit sub Frederico Imperatore; secunda sub Henrico filio eius; tertia sub Frederico qui hodie imperat. Nostris inquam temporibus gens Latinorum surrexit contra Graecos, illorum perfidia provocata, cepitque Constantinopolim et magnam partem Graeciae. Circa eadem tempora manifestari coeperunt haereses Albiensium. Unde zelo fidei conturbatae sunt gentes catholicorum, et inclinata sunt regna4268 , utputa4269 Franciae et Hispaniae, ad illius destructionem; sed nondum est finis. Ut enim taceam de regnis gentium infidelium, quanta fueriut bella inter regna fidelia4270, uti regna4271 Francorum adversus regnum Anglorum, inter regnum Alemanniae contra Gallorum4272 regnum, novimus omnes. Quaedam etiam gens anno praeterito intravit regna Ruteno- rum, et totam ibidem gentem unam delevit; de qua nobis non constat, quae sit, unde veniat, vel quo tendat. De pestilentiis et fame legimus satis, non in libris, sed in pressuris nostris. Post mortem praedicti Henrici Imperatoris tanta fames erat, ut maldrum siliginis in Alemannia marca Coloniensium4273, et in quibusdam provinciis decem et octo solidis venderetur, et ex magnitudine famis populus innumerabilis extingueretur. De terraemotibus per loca, nova et magna tibi referam miracula.

Notes:
  • 4268 Psal. 45, 7.
  • 4269 AEFP utpote.
  • 4270 B fidelium.
  • 4271 B regnum.
  • 4272 B Galliae.
  • 4273 CF Coloniensi.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para