Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM L De terraemotu in Colonia.

Parvo intervallo post iam dictum terraemotum, id est tertio Idus Januarii, factus est Coloniae et circa, novus terraemotus tam validus, ut parietes aedificiorum concussi, ruinam minarentur. Eadem hora Abbas noster in Monte sanctae Walburgis, erat enim ante ortum solis missam celebrans, sic concussus est, ut ex eodem motu ecclesiam lapsuram, et altare cui astabat a terra deglutiendum esse formidaret. Deinde circa tempus duarum hebdomadarum Aqueuses alium terraemotum senserunt. Venti etiam4279 tam validissimi his temporibus ut nosti fuerunt, ut non modicum terrorem nobis incuterent. In hoc eodem anno de quo nunc loquimur, contigerunt duo supradicta miracula4280, scilicet conflagratio theatri, et casus nubis, ut habes capitulo vicesimo octavo et capitula quadragesimo primo.

Notes:
  • 4279 CF autem.
  • 4280 BP miracula supradicta.
Indexed exemplum: TE018724
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para